Lanfrancus Ticinensis: Epistulae

Pag 52


ab eis cum Romanae sedis auctoritate depositos; multaque in
hunc modum quae epistolaris modestia per singula explicare non
potest. Diuersa ad legendum porrecta concilia quae diuersis
temporibus diuersis de causis a meis sunt antecessoribus celebrata.
Quae tametsi non eandem suae institutionis habuere materiam,
eandem tamen de primatu et subiectionibus episcoporum tenuere
sententiam. Recitatae eorundem de quibus questio uersabatur
episcoporum ante predecessores meos factae electiones et per eos
ordinationes, qui Dorobernensi aecclesiae de sua oboedientia
scriptas reliquerunt professiones; urbs nanque que nunc Cantuarberia
nominatur antiquis temporibus ab ipsius terrae incolis
Dorobernia uocabatur. Accesserunt omnium testimonia qui
omnia quae scripta sonuerunt se suis quisque temporibus uidisse
et audisse constantissime firmauerunt. Nec defuere gesta quibus
reseratum est, cum Anglia per plures esset regulos diuisa, Nordanymbrorum
regem ubi sita est ciuitas Eboraca accepto precio
cuidam simoniaco episcopium uendidisse, pro qua culpa a Dorobernensi
archiepiscopo ad concilium uocatum fuisse, nolentemque
uenire pro sua inoboedientia excommunicationis sententiam
pertulisse. Cuius communionis atque consortii omnis illarum
parcium aecclesia tamdiu abstinuit quoadusque concilio seipsum
exhibuit, culpam dixit, quod male gestum est correxit, de reliquo
emendaturum se fore spopondit. Quae res non mediocre tulit
indicium, antecessores meos super illam terram illamque aecclesiam
habuisse primatum. Vltimum quasi robur totiusque causae
firmamentum prolata sunt antecessorum uestrorum Gregorii,
Bonefacii, Honorii, Vitaliani, Sergii, item Gregorii, Leonis,
item ultimi Leonis priuilegia atque scripta, quae Dorobernensis
aecclesiae presulibus Anglorumque regibus aliis atque aliis temporibus
uariis de causis sunt data aut transmissa. (Reliqua enim
reliquorum tam autentica quam eorum exemplaria in ea combustione
atque abolitione quam aecclesia nostra ante quadriennium
perpessa est penitus sunt absumpta.) His atque aliis quae particulatim

Torna all'inizio