Saba Malaspina: Rerum Sicularum libri

Pag 269


Provinciales a manibus invalescentium hostium
eripere studuit fugiendo. Pauci demum ex omnibus
lethaliter corruunt, quamquam et interfici
et capi potuerint multi tam ex Provincialibus,
quam ex Siculis supradictis. Sed hostes advenae
plus ad spolia, maxime ad capiendos equos, studebant,
quam ad extinguendum morte taliter debellatos.
Et quia inter exercituales catervas amicos
ab inimicis distinguere non valebant, cum
essent in loco ipsius exercitus pariter confusi et
commixti cum aliis, quadam parcentes simulata
pietate prostratis, paucos vel nullos ad ultimum
interitum adducebant. Verum, ablatis equis,
quorum sessores, sine personarum acceptione, viriliter
excutiebant a sellis ad terram, personas
abire libere permittebant. Replentur igitur advenae
spoliis, et qui res esuriebant refocillantur
ad votum, qui erant pauperes fiunt dites, et
pedites conscendunt equos ex debellatione sublatos.
Jam nomen Corradini apud Siculos praeclarum
et celebre divulgatur, ac ipsius et sequacium
suorum vires virendo cotidie invalescunt. Discurrunt
equitum comestabulae per montana Siciliae,
et patentes ac parentes devote sibi terras gloriose
subintrant. Inter famosas sane terras ac fortes et
utiles, quas dictus Corradus Capucii subegit dominio
Corradini sunt istae precipue: Agrigentum,
Terra-nova, Licata, Notum, Calata scilicet,
et Nicosia, Cathania, Augusta, Castrum Sancti
Johannis, Conturbium, Placia, et ultimo Lentinum,
pro eo quod ferracanorum pars se in
Turone ac castro Lentino in aliis partibus perdito
receptarunt. Qui tandem, Turonem ipsum,
quod finaliter defendere non poterant, dimittentes,
diu castrum jamdictum contra impugnantes
exteros defenderunt. Interdum autem, propter
machinas et caveas subterraneas, quibus effodiebatur
funditus castrum ispum, aqua perdita
cisternali, castrum compulsi sunt reddere,
salvis personis et rebus, instantibus inimicis.
Iis itaque sic victoriose agentibus, miserisque
Siculis, non sine dubia cordis perplexitate confusis,
gravatisque ab amicis, et ab inimicis oppressis,
merito intra se nutantibus, cum non invenirent
quibus fiduciose adhaerere possent amicis,
nisi quatenus anima peccatrix, ad tartara
tendens, et patrem sub pietatis specie impium
diabulum habens, sub amicitiae simulatione cruciantes
eam reperit daemones et tortores.

Torna all'inizio