Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, III

vol. 5, p. 1004


SED CONTRA, mediator non est unum cum his inter quos mediat. Sed Christus,
secundum quod Deus, est unum cum Patre, Ioan. 11. Ergo secundum quod
Deus, non est mediator.
Praeterea, secundum hoc est mediator secundum quod est redemptor. Sed redemit
nos secundum humanam naturam. Ergo et secundum ipsam est mediator.
Quaestiuncula III
1. Ulterius. VIDETUR quod non soli Christo convenit esse mediatorem. Ille enim
est mediator qui inter nos et Deum pacem facit. Hic autem est Spiritus Sanctus,
qui est amor, quo Deus nos diligit, et in quo nos Deum diligimus, quantum ad
caritatis donum, in quo ipse nobis datur. Ergo videtur quod Spiritus Sanctus
debeat dici mediator.
2. Praeterea, medium est quod convenit cum extremis. Sed daemones conveniunt
cum Deo in hoc quod sunt immortales, nobiscum autem in hoc quod sunt
miseri. Ergo Daemones sunt mediatores, non solum Christus.
3. Praeterea, Angeli beati conveniunt etiam nobiscum, et cum Deo: cum Deo
quidem, inquantum sunt immortales et beati; nobiscum vero, inquantum sunt
creaturae. Ergo et ipsi sunt mediatores.
4. Praeterea, Dionysius probat, quod divinae illuminationes
non deferuntur ad nos nisi mediantibus Angelis. Ergo ipsi sunt mediatores.
5. Praeterea, sacerdos est medium inter Deum et populum; et similiter alii
sancti; inquantum pro peccatoribus intercedunt. Ergo non solum Christus est
mediator.
SED CONTRA, officium mediatoris est reconciliare discordes. Sed solus Christus
solvit inimicitias quae erant inter nos et Deum; Coloss. 1. Ergo ipse solus est
mediator.
Praeterea, ex hoc dicitur mediator, quia pro nobis satisfecit. Sed solus Christus
pro humana natura satisfecit. Ergo ipse solus est mediator.
Solutiones
Solutio I
Respondeo dicendum ad primam quaestionem, quod dilectio Dei ad nos secundum
effectum indicatur. Cum enim ipse, quantum in se est, ad omnes aequaliter
se habeat, secundum hoc aliquos dicitur diligere secundum quod eos suae bonitatis
participes facit. Ultima autem et completissima participatio suae bonitatis
consistit in visione essentiae ipsius, secundum quam ei convivimus socialiter,
quasi amici, cum in ea suavitate beatitudo consistat. Unde illos dicitur simpliciter
diligere quos admittit ad dictam visionem vel secundum rem, vel secundum causam,
sicut patet in illis quibus dedit Spiritum Sanctum quasi pignus illius visionis.

Torna all'inizio