Salimbene de Adam: Cronica

Pag 809


De fratre Lothario, cuius beneficio locus Alverne fuit retentus, ne dimitteretur,
et de reverentia que a fratribus fit ibidem.
Et nota quod, quando fui Alverne, frater Lotharius, qui antiquitus
fuerat custos meus in Pisana custodia, vivebat adhuc et
habitabat ibi infirmus et senex. Credo quod locus ille derelictus
fuisset, sicut dixit michi, nisi beneficio eius fuisset retentus.
Consideravi autem quod, quando fratres illi faciunt commemorationem
de beato Francisco, semper in matutinis dicunt antiphonam
illam: O martyr desiderio, et in vesperis: Celorum candor,
pro eo quod in istis duabus antiphonis fit mentio de apparitione
Seraphyca, et semper in principio illarum duarum antiphonarum
fratres genua flectunt.
De fratre Nichola de Monte Feltro.
Accedamus iam nunc ad fratrem Nicholam de Monte Feltro
et de eo breviter aliquid dicamus. Hic multis annis fuit minister
in Ungária et postea in Sclavonia sive Dalmacia similiter fuit
minister. Qui etiam multis annis, id est usque ad diem mortis
sue, subditus habitavit in conventu Bononie. Hic fuit humilis
super omnes homines quos unquam vidi in mundo. Unde illud
quod de Moyse legitur, sibi optime competere potest, Numeri XII:
Erat enim Moyses vir mitissimus super omnes homines qui morabantur
in terra. Hic non reputabat se aliquid esse nec reputari
volebat, et ideo verus humilis fuit, sicut dicit beatus Bernardus:
«Verus humilis vilis vult reputari, non humilis predicari». Et ideo
excelsus Dominus, qui humilia respicit, dicit de eo, Ys. LXVI:
Ad quem autem respiciam, nisi ad pauperculum et contritum spiritu
et trementem sermones meos? Et talis revera fuit frater Nichola.
Tante enim humilitatis fuit, ut, cum aliquis vellet sibi reverentiam
facere, statim in terra prostratus osculabatur pedes eius, si
poterat. Omnibus se reputabat indignum, omnes superiores se
arbitrabatur, credens veraciter ita esse. Hic, quando pulsabatur
campanella refectorii ad comedendum, primus erat qui veniebat

Torna all'inizio