Boncompagnus de Signa: Cedrus

Pag 169


aliqua speciali electione nel vocacione. et ideo semper Romanorum
consules appellantur.
Notala copiosa de haiusmodi materiis inveniendis.
Possunt circa huiusmodi electiones oriri materie infinite,
quoniam electores aliquando aliquos eligunt, cavillose
illis feudum modicum assignantes ad hoc quod officium
non assumant. unde illi aliquando recusant venire, et aliquando
vocaliter pollicentur se absque feudo velle subire
laborem.
Item quidam ex eis consulunt, ut propter parvitatem
feudi relinquant, quia non est utile consumere bona patrimonii
pro inanis glorie fastu.
Item alii sunt qui consulunt in contrarium, dicentes
non esse propter parvitatem feudi aliquatenus relinquendum,
et maxime cum sit gloriosius habere honorem quam lucrum,
quia lucrum perit set honor permanet in eternum.
Item dici potest, quod hic honor erit aliorum bonorum,
inductiuus, et multa ex hoc honore lucra poterunt
provenire.
Item dici potest, cum quanto fuerit receptus honore,
et quomodo episcopus cum toto clero pulsatis campanis eum
receperit, et quomodo milites venerunt ei obviam et bigurdizabant,
et populus cum ramis arborum psallendo
sibi occurrit, et qualiter psallebant virgines in choreis, vel
forte quanta fuerit discordia in adventu suo, et quomodo
multi dolebant.
Item suaderi potest, quod talis vel talis male vel bene
talem rexerit civitatem, utiliter vel inutiliter se habuerit
erga vel contra rem conmunem, unde illum esse vel non
esse in hoc officio assumendum.
Item suaderi potest, quod homines de sua prole semper
fuerunt amici vel inimici nostre civitatis.
Item suaderi potest, quod sit vir catholicus et heresis
extirpator, vel quod sit hereticus et Christiane religionis
precipuus inimicus, unde est vel non est ad hoc officium
promovendus. item quod sit in omnibus negociis fortunatus
vel infortunatus, item quod sit largus vel avarus,
parcus vel prodigus, item quod sit constans, vel mobilis
et inconstans. item quod sit formosus vel deformis, item
quod sit strenuus in armis, vel pusillanimis et effeminatus,

Torna all'inizio