Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, II

vol. 3, p. 942


Solutio
Respondeo dicendum, quod immortalitas dicit potentiam quamdam ad semper
vivendum et non moriendum. Haec autem potentia in natura humana ex parte
corporis non invenitur, nisi imperfecta, quasi potentia obedientiae tantum; eo
quod per principia naturae, vitae sempiternitas haberi non potest; sed complementum
huius potentiae est ex aliquo divino munere gratis collato. Sic ergo
immortalitas dupliciter considerari potest: vel quantum ad potentiam incompletam
naturalem; et sic est una et eadem immortalitas, sicut una et eadem natura;
vel quantum ad munus gratiae, quod est quasi formale complens dictam
potentiam, et sic invenitur differentia utriusque immortalitatis et impassibilitatis;
quia prima fuit per gratiam innocentiae, ultima vero erit per donum gloriae.
In primo enim statu talis erat victoria animae super corpus ut nihil in corpore
fieri posset quod animae adversaretur; sed in ultimo statu amplior erit victoria
in hoc quod proprietates animae quodammodo in corpus redundabunt, ut
corpus agile et lucidum et spirituale efficiatur, et impassibile.
Et per hoc patet responsio ad utramque partem.
EXPOSITIO TEXTUS
«In primo statu fuit corpus hominis animale». Videtur quod tale etiam erit in
tertio statu, cum animal genus hominis sit, et semper de specie praedicetur. Et
dicendum, quod differt animal et animale quantum ad nominis significationem;
quia animal nominat naturam generis, quae a specie nunquam removetur, unde
semper homo dicetur animal; sed animale dicit aliquod denominatum ex natura
animalis. Cum autem denominatio proprie sit ab eo quod est formale et perfectivum
rei, illi tantum animale esse competit in quo proprietates animalis quantum
ad aliquod dominantur. Hae autem sunt in quibus homo cum aliis animalibus
convenit: et ideo qui brutales motus sequitur, idest passiones sensitivae
partis, animalis homo ab apostolo dicitur, 1 Corinth., 2. Quia ergo in primo
statu hominem oportebat occupari circa opera nutritivae et generativae, sine
quibus vitam conservare non poterat; ideo animalem vitam dicebatur habere.
«Corpus propter peccatum mortuum est». Videtur hoc esse falsum, et expositio
insufficiens quae adiungitur: quia quod in futurum necessarium est, nondum
tamen dicitur esse factum: ergo etsi ex peccato necessitatem mortis homo
incurrat, non tamen corpus eius mortuum dici debet.

Torna all'inizio