Recte igitur sive mundi sive principis eius amicitias dedignamur, et
cum eis simul societatis foedus habere contempnimus, ne, dum tenebris
iungimur, luce privemur. Et notandum, quod iniquus rex non duos inimicis
eruere, sed unum dumtaxat oculum flagitat, ut eos in Israel obprobrium
ponat, quia sepe malignus hostis consentienti sibi cuilibet reprobo
homini potiorem partem sanctitatis ac lucidi operis adimit, minorem vero
artifitiosa quadam suae calliditatis industria derelinquit, ut in eo, quod
tollitur, sit occasio damnationis, ut pereat, in eo vero , quod remanet,
de spe fidutiae praesumatur, ut peccator ad paenitentiam non recurrat.
Sed ex ipsis sanctitatis amissae reliquiis, quibus tamquam baculo transgressor
innititur, ab his, qui eum cecidisse noverunt, infamia laceratur.
Sicque pii operis detrimentum dignae fit irrisionis obprobrium.
Huic etiam illud non dissimile est, quod David nuntiis contigit, cum
eidem Naas mortuo filius eius ad obtinenda regni sceptra successit:
Faciam , inquit, misericordiam cum Annon filio Naas, sicut fecit pater eius
mecum misericordiam. Misit ergo David consolans eum per servos suos
super patris interitu . Utque historiam compendiosa relatione succingam,
tulit Annon servos David rasitque mediam partem barbae eorum et preci dit
nisi sanctarum fortitudo virtutum? Quid etiam per vestes, nisi
sanctitatis intellegitur indumentum, psalmista perhibente qui ait: Sacer dotes
robur inminuit. Sed postquam barbam rasit, etiam vestimenta praecidit,
quia mox ut malignus spiritus interiorem adimit fortitudinem, consequenter
etiam exteriorem conspicuae conversationis exuit honestatem.
Quid est enim vestes hominum ad nates usque praecidere, nisi eos a superducto
|
|