Dantes Alagherii: De vulgari eloquentia

Pag 53


Amor, che movi tua virtù da cielo.
8. Quandoque pedes a sirmate superantur in toto, ut in illa quam
diximus
Donna pietosa e di novella etate.
9. Et quemadmodum diximus frontem posse superare carminibus,
sillabis superatam (et e converso), sic de sirmate dicimus.
10. Pedes quoque versus in numero superant et superantur ab hiis:
possunt enim esse in stantia tres pedes et duo versus, et tres
versus et duo pedes; nec hoc numero limitamur, quin liceat
plures et pedes et versus simul contexere.
11. Et quemadmodum de victoria carminum et sillabarum diximus
inter alia, nunc etiam inter pedes et versus dicimus; nam
eodem modo vinci et vincere possunt.
12. Nec pretermictendum est quod nos e contrario regulatis poetis
pedes accipimus, quia illi carmen ex pedibus, nos vero ex
carminibus pedem constare dicimus, ut satis evidenter apparet.
13. Nec etiam pretermictendum est quin iterum asseramus pedes
ab invicem necessario carminum et sillabarum equalitatem et
habitudinem accipere, quia non aliter cantus repetitio fieri
posset. Hoc idem in versibus esse servandum astruimus.
 
XII
1. Est etiam, ut superius dictum est, habitudo quedam quam
carmina contexendo considerare debemus: et ideo rationem
faciamus de illa, repetentes proinde que superius de carminibus
diximus.
2. In usu nostro maxime tria carmina frequentando prerogativam

Torna all'inizio