pascale tempus beatus Iacobus ab Herode est interemptus. Nam cum
praemisisset, quia occidit Herodes Iacobum fratrem Iohannis gladio ,
paulo post intulit: Erat autem dies azimorum . Circa idem vero tempus
beatus Petrus est a vinculis absolutus, quo et iste Iacobus paulo ante
Herodiano fuerat gladio detruncatus.
Et quia intra festa pascalia utraque festivitas absolute ac libere celebrari
non poterat, in aliud necessario tempus ex antiquorum patrum est discretione
translata. Quod si propter hoc solemnis ille dies vigiliarum suarum
debet honore privari, ergo nec ipsa festivitas debet coli. At si festivitas
haec apostolica pro necessitate pascali in tempus aliud digne transponitur,
dignum quippe est, ut suae eam vigiliae inseparabiliter comitentur.
Absoluta siquidem est auctoritas canonum, quae generaliter praecipit
omnes apostolorum vigilias celebrari. Quod si adversarius adhuc in suae
allegationis instantia pervicax invenitur, illud etiam inferam, quia si propterea
festivitas illa quoniam mutatur tempore iure suo privatur honore,
ergo nec pascalis magna solemnitas honoranda iam erit, quae videlicet non
fixam temporis certitudinem, sed plenilunii potius sequitur rationem.
Ecclesiastica siquidem fides habet, quia octavo kalendas aprelis redemptor
noster est crucifixus, quo videlicet die et in virginali utero fuerat ante
conceptus. Quod si hanc temporis rationem sequi volumus, sexto kalendas
eiusdem mensis per singulos annos resurrectionem dominicam necesse est
celebremus. Quod profecto idcirco non fit, quia dignum visum est quartam
decimam lunam cum azimitarum prius pasca transmittere, ut ad
novum pasca valeamus, sicut ex umbra legis ad veritatis gratiam pervenire.
Eant ergo sanctarum vigiliarum hostes et ieiuniorum venerabilium
destructores, ac dogmatizent pascali solemnitati reverentiam non servandam,
ut quoniam variatur tempore, devotione fidelium et assueti cultus
careat dignitate. Et quod de pasca male senserint, consequenter et de
|
|