Iohannes de Virgilio: De figuris secundum Iohannem de Virgilio

Pag 200


« Non hec michi crimina fìngi scit bene Titides », « fìngi », id est mentiri. Et "fìngo" idem est quod orno ornas ut apud Ovidium: « Et fìnsit vultum meruit formosa videri »: « finsit », id est ornavit. Figura autem apud gramaticum venit a "fìngo" pro eo quod est componere sicut infra patebit, non ab eo quod est ornare, cum ornatus non sit de consideratione gramatici sed retorici vel poete. Hoc tantum de primo.
Circa secundum est sciendum quod figura consideratur e tribus maneriebus artificum, scilicet a naturali, matematico et logico sive sermocinali. Et sic est triplex genus figurarum, scilicet naturalis, matematica et logica sive sermocinalis. Unde versus:
Sunt et nature logice matesique figure.
Figura naturalis idem est externa dispositio rei cooperiens turpitudinem interiorem. Figura vero matematica idem est quod linea ducta de punto ad puntum circulariter vel triangulariter, perpendiculariter, curve vel recte, sicut patet apud geometras. Figura vero logica sive sermocinalis est triplex seu quadruplex secundum quod tres vel quatuor sunt scientie sermocinales, scilicet gramatica, dialetica et retorica et potest addi poetica. Figura gramaticalis est vicium cum ratione factum vel excusatum vel aliter, sicut in sequenti melius apparebit. Figura dialetica est dispositio trium terminorum secundum subiectionem vel predicationem. Si enim illud quod subicitur in maiori [pre] <pro> positione predicatur in minori, vocatur figura prima; et si idem predicatur in maiore et in minore propositione vocatur figura secunda; si vero idem subicitur in utraque vocatur figura tercia sicut in tractatu de silo- gismis plenius declaratur. Unde convenit asignari talis versus:
Sub pre prima bis secunda tercia sub bis
Figura retorica idem est quod modus loquendi quod triplex est, scilicet atenuatus, mediocris et gravis, sive umilis, mediocris et altus secundum materie qualitatem, sicut in quarto Retoricorum Tulii plenarie continetur. Apud vero poetam figura potest summi pro stilo, quod idem est pene quod modus describendi quem (f. 38 r) caracterem vocant. Qui etiam triplex est, scilicet humilis, mediocris et sublimis secundum materie qualitatem; vel potest accipi figura a poeta pro metaplasmo vel tropo de quibus apud Donatum in libro qui dicitur Barbarismus plena noticia designatur. Hoc satis de secundo.
Circa tercium est sciendum quod figurarum gramaticalium tres sunt

Torna all'inizio