manus invasorum extendi non pateris, et patieris hereditatis dominice tanto tempore detentores? Ne
igitur in Deo periculose dissimules, quod iuste non tolerares in homine, pungat cor tuum tui contumelia
creatoris, accendat te zelus fidei Christiane, ut sic in forti manu et extento brachio terre
memorate subvenias, quod insinuato nobis subventionis tue proposito ante faciem aliorum te fructuose
ponamus exemplar in tuis laudibus gloriantes, tibique accrescat cumulus meritorum non solum
ex hiis, que feceris per te ipsum, sed ex aliis etiam, que facti tui similitudine subsequantur. Datum
Laterani.
III 6
Sinceris, fili karissime, fulgebat affectibus et ferventis animi desiderium exponebat pagina, quam
misisti, devotione plena et humilitate non vacua, que, dum perceptorum beneficiorum memoriam
replicat, et offert gratiarum vicissitudine apparatum. Habet mater ecclesia in tali ac tanto filio, ut
gaudeat de collatis; habet etiam, ut in conferendis de adiectionis plenitudine nil omittat. Benedictus
Dominus, per quem reges regnant et in regno hominum Dominantur, quia, sicut firma spe creditur
et probabili presumptione tenetur, ecclesie sue providit de filio, qui, dum lac teneris annis exhibitum
et cibum solidum in etate maiori perceptum plenis labiis et scriptis autenticis recognoscit, dulcior
ac suavior redditur sollicitudinis labor in fructu. Hec itaque faciat Dominus et hec addat, ut,
quod super hiis salubriter inspiravit, salubrius prosequendo saluberrime ipse perficiat, quatenus
continuata devotio sic uniat finem principio, quod toto tempore vite tue totus dicaris ecclesie, totus
Dei. O quantum desideramus te in conspectu Altissimi, o quantum in oculis hominum, ut apud
illum quicquid est integritatis observes et apud istos nichil notabilis expositionis incurras. Porro, qui
satis diligit, satis timet. Unde non mirum, si de retardato processu tuo in subsidium Terre Sancte
tibi timeamus et nobis; tibi, ne per totiens repetite dilationis instantiam offensam, quod absit, potentissimi
regis incurras; nobis, ne facilitate prorogationum huiusmodi causam illius summi pontificis,
qui pro salute populi in ara crucis se ipsum obtulit hostiam Deo patri, videamur negligentie
reliquisse. Verum, quia adhuc instas, ut adicatur quarta dilatio, et non attendis, quod tribus citatus
edictis, si ad iudicium venire contempnit, potest contumacie argui, et iudicis si cesset officium de
negligentia reprehendi, videtur nobis, quod dilationem non tamen intenderes et repetitam quamlibet
vacuares. Sed scimus, quod ad purgationem more nonnullas causas excusationis allegas; scimus
etiam, quod non sic eas interpretantur emuli ut amici. Nos autem, ne, quod absit, tam cari filii
famam exponere videamur contemptui, usque ad festum sancti Michaelis tui processus terminum
prorogamus sperantes, quod excellentia regia sic potenter aggredietur, sic expedite prosequetur negotium
Iesu Christi, quod totiens indulta dilatio, que hactenus visa est subiacere calumpnie, quasi
excogitate ascribi prudentie ac utcumque assumi poterit ad cautelam. Sane considera, cuius sit causa,
que geritur, quia Christi; cuius commodum, quia prosequentium ipsam; cuius gloria, quia totius
populi Christiani, et negligis esse prosecutor cause Dei, procurator commodi tui et Christianitatis
|
|