Iohannes de Capua notarius fl. 1230-1260: Directorium humanae vitae

Pag 322


audiens filius mercatoris, et illis abeuntibus, accessit ad patronum
qui patrem eius bene nouerat; et conueniebat cum
eo pro mercantia, quam emit pro quinque mil[l]ibus florenis
Altera vero die veniebant mercatores; videntes se esse preuentos,
emerunt a iuuene pro decem mil[l]ibus aureis. Et sic
recessit iste iuuenis et venit ad socios suos; scripsitque:
Cum circumspecta prudentia lucratus est vnus vna die quinque
mil[l]ia florenorum. Et de hoc se et socios suos
educauit.
Quarta vero die dixerunt filio regis: Vade et tu procura
nobis hodie necessaria, qui de predestinatione diuina locutus
es et tu in eam confidis. Qui cum iret, (et) sedebat tristis et
dolens iuxta portam ciuitatis. Et factum est a Deo vt mortuus
esset rex illius prouincie in illa die non relictis filijs vel aliquo
consanguineo. Et cum exiret vniuersus populus ad sepeliendum
corpus regis, transierunt iuxta istum iuuenem qui
sedebat ibi, non surgens de loco nec compatiens morti regis,
de quo mirabatur populus. Et cum ab eo interrogassent causam
quare ille obticuit, et non respondit quicquam, propter
quod expulsus est de illo loco. Et cum redirent de sepultura
regis, vidit ipsum ille qui eum expulsit et dixit ei: Nonne
[t]ibi precepi vt non amplius hic sederes? Et accepit eum et
inclusit eum in carcere. Congregato vero vniuerso populo vt
sibi regem constituerent, surrexit hic qui filium regis in
carcere detinebat et ipsis totum processum declarauit. Et miserunt
pro eo, et ipsi interrogauerunt ab eo quis et vnde esset
et quare ad terram venisset? Qui dixit: Scitote quoniam sum
filius talis regis magnifici, quo mortuo frater, mihi regnum
vsurpans, motus est me perdere et expellere de regno; et
timens fugi et veni ad terram vestram. Et audientes hoc,
quidam, qui cognouerunt patrem suum, eleuauerunt vocem
suam dicentes: Viuat rex, viuat rex! Quod placuit omnibus,
et ipsum in regem constituerunt et duxerunt ipsum per ciuitatem,
vt moris erat. Et cum peruenissent ad portam ciuitatis,
vidit ea que scripserant socij; mandauit scribi quod

Torna all'inizio