et donec missa cantata fuerit. Illa tamen oblatio, quae venit ad
altare postquam calix est positus, dividitur per medium. Medietas
est altaris, et altera medietas est illius cuius est [h]ebdomada. Ille
igitur cuius est [h]ebdomada, primo loco dat tria capita, idest .III.
monetas de communi, mansionariis qui serviunt ad altare; deinde
pro quantitate oblationis tribuit diaconis et subdiaconis et illis qui
serviunt de pluviali; postea, datis piscibus domno cardinali, dat
sextam partem cantoribus et duas de melioribus faculis.
DE NOMINIBUS QUINQUE PORTARUM BASILICAE BEATI PETRI
APOSTOLORUM PRINCIPIS.
46. In honorem basilicae Beati Petri apostolorum principis
scribimus nomina .V. portarum, quae sunt in ingressu eiusdem
basilicae. Quarum media et maior vocatur porta Argentea, quoniam
optimo argento tota deargentata fuit et variis picturis a
sancto Leone papa IIII depicta. Porta vero quae est iuxta eam,
et quae vadit ad sanctum Leonem VIIII papam, vocatur porta Raviniana,
quoniam antiquitus Ravennates et omnes Lombardi et
Tusci de consuetudine per eam intrabant; vel quia Transtiberini
per eam intrare solebant; cum Transtiberim civitas Ravennantium
vocaretur. Tertia porta iuxta eam, quae vadit ad sanctum
Gregorium, vocatur porta Iudicii, quoniam per eam tantum mortui,
qui sepeliendi sunt in ecclesia Beati Petri, mittuntur a Domino
iudicandi. Ab alia parte supra, porta quae est iuxta portam Argenteam,
dicitur porta Romana, quia, ut a nostris maioribus accepimus,
Romanae mulieres antiquitus et adhuc frequenter per eam
intrant. Porta illa, quae est iuxta eam, et quae vadit per porticale
iuxta Veronicam, dicitur porta Guidanea, quoniam guidones,
|
|