Dominicus Bandinus: Liber Inferni

Pag 108


homo adeo sanus esset, quod ad eum non morbus c.85v.b
nec egritudo posset reperire, mors hominibus non
veniret, cum ipsa sit sequela morborum. Sed si tu dices:
" Difficile est animum ducere ad contemptum vite" ,
deciperis timore tuo. Nonne vides ex quam frivolis
contempnatur? Alius ante fores amasie laqueo triste
pependit onus; alius se precipitavit e tecto ne stomachantem
dominum diucius audiret; alius, ne reduceretur a fuga,
in viscera adegit ferrum. Tu, autem, adversum omnia
que accidere possunt, adhortare te ipsum et indura, ut, cum
inevitabilis hora illa venerit, letus occurras. Certa enim expectantur,
sed timentur dubia. Morte quippe nil est certius,
quam vitare non potes, quia necessitatem habet. At tu forsan
dices: " Ex quo mors bona non est, bonum esset quod
homines tantum in senio morirentur" . Sed contra est. Fuisset
quippe absonum quod homines forent in etate aliqua inmortales
et mortales in senio, quia, si mors esset in etate aliqua
determinata, fieret homo lascivus et sceleratus, cum
fere quisque mala fugiat ex metu legum que reos cruciant.
Adhuc, si homines haberent inmortalitatem ad pericula universa

1



5




10




15




20
Torna all'inizio