Salimbene de Adam: Cronica

Pag 939


parvo cane alterius beccarii sustinuit patienter, sed, quia ab iniuria
usitata cessare nolebat, ideo postea submersit et suffocavit eum
in Pado nimis provocatus ab eo. Et ita multi sunt in hoc mundo
qui, si viverent in pace, non lederentur ab aliquo. Sed quia de
industria vadunt querendo brigam, ideo inveniunt eam. Hinc Ecclesiasticus
dicit, 7: Noli facere mala, et non te apprehendent.
Non semines mala in sulcis iniustitie, et non metes ea in septuplum.
Sed de hac materia satis sit dictum, ut ad Reginos iterum
revertamur.
Quod Regini XV diebus obsederunt illos de Gipso in Roketta, in qua se incluserant
necessitate compulsi.
Item, his diebus et millesimo supraposito, scilicet anno Domini
MCCLXXXVII, illi de Gipso, necessitate compulsi, quia
persequebantur ab hostibus, incluserunt se in Rokettam; et statim
venerunt Regini cum amicis suis et obsederunt eos quasi
diebus XV.
Q[uo]d Pa[r]m[en]ses et Bononienses removerunt obsidionem a Roketta sub pretextu
faciende pacis, et tamen illi de Gipso fecerunt deteriora prioribus.
Et tunc venerunt ambaxatores de Bononia et de Parma, ut
facerent pacem inter illos Reginos de civitate, qui obsidebant
eos, et illos de Gipso, qui in Roketta obsidebantur ab eis. Et
ita sub pretextu fiende pacis remota est obsidio, et egressi sunt
inde, nec tamen pax facta est; sed fecerunt illi de Gipso deteriora
prioribus, depredando et destruendo villas episcopatus Regini,
et capiendo homines, et diversis et excogitatis tormentis et
inusitatis tormentando eos, ut se redimerent soluta pecunia. Et
erant Bergamenses et Mediolanenses et alii beruarii de Liguria,
quos illi de Gypso mercede conduxerant, qui talia faciebant. De
quibus recte dici potest illud Iere. VI et L: Crudeles sunt et
immisericordes.

Torna all'inizio