per divitiarum fluxionem. Iuxta illud Tm. VI << Precipe divitibus
huius seculi non sublime sapere nec sperare in incerto divitiarum >> Et
in Ps. << Vidi impium >> et cetera << et transivi et ecce non erat >> . Et est
animal volatile per honorum assecutionem, quia ut dicit Eccli. X << Est
qui honoratur propter substantiam suam >> . Set agit contra naturam omnium
gressibilium quidem; puta leonis qui est rex eorum, quia leo parcit prostratis
et numquam comedit hominem nisi in magna fame, ut dicit Ysid. I. XII.
Set usurarius nulli quantumcumque roganti parcit, quando velit capitale
et usuram suo tempore sibi restitui et semper est in ista fame homines comedendi.
Ut possit de eius exponi illud Esd. 2, V << Non pepercerunt virgini
et iuveni et seni et adolescenti >> . Et Sap. II: << Opprimamus pauperem
iustum et non parcamus vidue >> et cetera. Et in Ps. << Devoraverunt
plebem meam sicut escam panis >> Item agit contra naturam reptilium
puta reguli qui est rex serpentum. Basiliscus enim, ut dicit Plinius,
incineratus amictit vim veneni et interficitur a mustela perpasta
ruta, idest a predicatore perpasto sacra scriptura que ruta est quia illuminat
oculos mentis. Iuxta illud Ps. << Preceptum domini lucidum illuminans
oculos >> et quia facit castum, iuxta illud Ps. << Eloquia domini eloquia
casta >> . Et sanat ab infirmitatibus peccatorum et interdum etiam corporum.
Iuxta illud Ps. << Misit verbum suum et sanavit eos >> . et cetera. Item agit
contra naturam aquatilium; puta ceti, qui videtur rex piscium de quo dicit
Iorath, quod quando multum esurit, vaporem odoriferum ad modum
odoris ambre de ore suo emictit, in quo pieces delectantur et propter vaporis
redolentiam ipsius orificium ingrediuntur et sic decepti ab ipso devorantur,
quia cetus hoc facit in aqua, non in terra. Set usurarius hoc facit in terra
decipiendo sub odore alicuius utilitatis. Iuxta illud Ps. << Non defecit
de plateis eius usura et dolus >> . Unde proditor est et peior quam fuerit Judas,
quantum ad aliquid, quia de eo legitur Mt. XXVII quod penitentia
ductus retulit triginta denarios. Set usurarius quando venit ad penitentiam,
non vult restituere, set dicit «dimittamus modo de usura, dicamus de
aliis peccatis». Item agit contra naturam, volatilium; puta aquile que est
rex avium, quia aquila citissime volat in aere, non in terra vel aqua, licet interdum
illic predetur. Set usurarius citissime volat in aere equitando, in
aqua navigando et in terra peditando et ubique predando. Ut possit dicere
|
|