IN SECUNDUM SENTENTIARUM, DISTINCTIO 20
Postquam Magister determinavit de immortalitate Adae per quam esse individui
perpetuum conservabatur, hic determinat de generatione filiorum per quam
species multiplicatur in individuis. Dividitur autem in partes duas: in prima
determinat ea quae pertinent ad statum generationis; in secunda ostendit in
quem statum post hoc transferendus erat, ibi: «Talis erat hominis institutio ante
peccatum, secundum corporis conditionem». Prima dividitur in duas: in prima
determinat conditionem generationis ex parte generantis; in secunda determinat
qualitatem generatorum, ibi: «Si vero quaeritur quales, si non peccasset
homo, filios genuisset... Responderi potest, quod filios parvulos nasci oportebat
propter materni uteri necessitatem». Circa primum tria facit: primo ostendit
modum generationis, quia per concubitum sine pruritu libidinis. Secundo ostendit
generationis principium, quia non in paradiso coniuncti sunt ante peccatum
ad generationem, ibi: «Cur ergo in paradiso non coierunt»; tertio inquirit
generationis terminum, ibi: «De termino vero temporis, quo transferrentur ad
spiritualem caelestemque vitam, certum aliquid Scriptura non tradit».
«Si vero quaeritur, quales, si non peccasset homo, filios genuisset» etc. Hic
inquirit qualitatem generatorum, et primo quantum ad corpus; secundo quantum
ad animam, ibi: «Et cum de corpore humano non sit absurdum vel inconveniens
hoc existimare, quaeri solet, utrum de sensu animae et cognitione veritatis
eodem modo sentiendum sit». Circa primum duo facit: primo determinat
qualitatem natorum in primo statu; secundo movet quasdam obiectiones, ibi:
«Ad hoc autem opponitur». Circa primum tria facit: primo movet quaestionem;
secundo ostendit eam esse dubitabilem, ex verbis Augustini, ibi: «Et super hoc
Augustinus ambigue loquitur»; tertio determinat ipsam, consentiendo in alteram
partem, ibi: «Sed cum Augustinus sub assertione de his nihil tradat, non
irrationabiliter quibusdam placuit primorum parentum filios nascituros
parvos».
«Ad hoc autem opponitur». Hic movet obiectiones contra determinata: et primo
ostendendo quod comestione non indigebant; secundo quod cibum non sumebant,
quia superfluum fuisset, ibi: «Item opponitur». Et utriusque patet solutio
in littera.
|
|