Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, II

vol. 3, p. 448


2. Praeterea, quanto aliquid est propinquius uni primo, tanto est minoris multiplicationis.
Sed hierarchia angelica media est inter nos et Deum, ut in 4 cap.
Caelest. Hier. dicitur. Ergo cum hominum sit tantum una hierarchia, videtur
quod Angelorum non sint tres hierarchiae.
3. Praeterea, superius et inferius in Angelis non est secundum diversam proportionem
et receptionem divinorum. Sed ordines se habent sicut superius et inferius.
Ergo videtur quod sit in eis diversa proportio ad receptionem divinorum.
Sed similiter hierarchiae se habent secundum superius et inferius. Ergo videtur
quod eadem sit ratio distinguendi ordines et hierarchias.
4. Praeterea, ratio hierarchiae consistit in ordine potestatis. Sed potestates
determinantur per actus. Cum ergo ratio hierarchica sit triplex, ut dictum est,
videtur quod sint tantum tres ordines caelestis hierarchiae.
5. Praeterea, ecclesiastica hierarchia exemplata est a caelesti, secundum
Dionysium. Sed in ecclesiastica hierarchia, secundum eumdem,
sunt tantum tres ordines. Ergo videtur quod similiter in caelesti.
6. Praeterea, unitas ordinis est, ut in littera dicitur, ex hoc quod multi spiritus
conveniunt in uno munere gratiae. Sed dona Spiritus Sancti sunt septem, ut
habetur Isa. 11. Ergo videtur quod sunt tantum septem ordines Angelorum.
7. Praeterea, videtur esse diversitas in distinctione hierarchiarum secundum
Gregorium et Dionysium: quia Dionysius ponit virtutes medium ordinem
secundae hierarchiae, et Principatus primum tertiae hierarchiae, Gregorius
autem e converso: et quaeritur ratio huius.
Solutio
Respondeo dicendum, quod in Angelis invenitur triplex distinctio: una est hierarchiarum
ad invicem; secunda est ordinum in eadem hierarchia; tertia est
personarum eiusdem ordinis: et quaelibet illarum sumitur secundum diversam
proportionem ad receptionem divini luminis. Diversitas enim hierarchiarum est
secundum diversum modum recipiendi divinas illuminationes; diversitas vero
ordinum est secundum diversos actus quos divinum lumen perficit secundum
perfectius et minus perfectum; diversitas vero personarum unius ordinis est
secundum diversam virtutem in executione actus minus vel magis efficaci: verbi
gratia: nostra hierarchia distinguitur ab angelica in hoc quod nostra perficitur
divino lumine velato per similitudines sensibiles tam in sacramentis quam in

Torna all'inizio