Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, III

vol. 5, p. 178


Solutio II
Ad secundam quaestionem dicendum, quod sicut in prima sanctificatione fuit
quaedam inchoatio emendationis, remoto peccato originali quantum ad culpam,
et ligato fomite; ita etiam fuit quaedam inchoatio confirmationis: quia per
gratiam sanctificantem immunitatem a peccato deinceps consecuta est: quae
quidem immunitas a tribus causabatur; scilicet ex ligatione fomitis, qui ad
malum non incitabat; ex inclinatione gratiae, quae in bonum ordinabat, quamvis
nondum per eam liberum arbitrium esset in fine ultimo stabilitum, sicut est
in beatis, qui ad finem viae pervenerunt; et iterum ex conservatione divinae
providentiae, quae eam intactam custodivit ab omni peccato, sicut et in primo
statu hominem ab omni nocivo protexisset.
AD OBIECTA
Ad primum ergo contra hoc obiectum dicendum, quod dubitatio, quae sonat
infirmitatem fidei, sine peccato esse non potest; nec talis dubitatio in beata
Virgine fuit in tempore passionis; sed in ea remansit fides firmissima, etiam
apostolis dubitantibus. Sed fuit in ea quaedam dubitatio admirationis, dum
considerabat eum quem tam digne genuerat, sic ignominiose tractari.
Ad secundum dicendum, quod sordes vitiorum, a quibus in conceptione
salvatoris beata Virgo castificata dicitur, non fuerunt aliqua peccata venialia,
sed reliquiae quaedam originalis peccati, sicut recedente habitu adhuc aliquae
dispositiones manent. Vel dicendum, quod castificatio a sordibus vitiorum non
intelligitur remotio existentium, sed impedimentum futurarum sordium.
Ad tertium dicendum, quod esse sine peccato dicitur esse proprium Christo,
quia ipse nunquam nec actuali nec originali macula infectus est. Sed Virgo
mater eius fuit quidem peccato originali infecta, a quo emundata fuit, antequam
ex utero nasceretur: sed a peccato actuali omnino immunis fuit.
Alia duo concedimus.
Solutio III
Ad tertiam quaestionem dicendum, quod in secunda sanctificatione et emundatio
et confirmatio in bono quodammodo consummata est secundum perfectionem
viae; sed in assumptione eius gloriosa consummata est secundum perfectionem
patriae; quod sic patet. In prima enim sanctificatione ablata fuit inclinatio
fomitis remanente essentia eius. In secunda vero fuit extinctus ipse fomes
per essentiam, remanentibus adhuc poenalitatibus ex peccato causatis, a quibus
plene liberata fuit per gloriam assumptionis.
Similiter etiam est ex parte altera. In prima sanctificatione gratia collata fuit
ad bonum efficaciter liberum arbitrium inclinans, quamvis non esset sufficiens
ad tollendum flexibilitatem liberi arbitrii in malum, quam etiam homo in primo
statu habuit. In secunda vero sanctificatione gratia superaddita fuit, quae ita

Torna all'inizio