Porro, dilectissimi, diversa capitula, quae ex illis audivimus partibus, id est:
quod multi, dicentes se catholici esse, communem vitam gerentes cum iudeis et non
baptizatis paganis, tam in escis quamque in potis seu in diversis erroribus nihil
pollui se inquiunt; et illud, quod inibitum est, ut nulli liceat iugum ducere cum infidelibus,
ipsi enim filias suas cum alio benedicetur et sic populo gentili tradetur; et
quod sine examinatione prefati presbiteri, ut presint, ordinantur; et aliud quousque
inmanis invaluit error pernitiosus, ut etiam vivente viro mulieres sibi in conubio
sortiantur ipsi pseudosacerdotes; simulque et de libertate arbitrii; et alia multa, sicut
de illis audivimus partibus, quae longum est dici. Quapropter, dilectissimi, oportet
vestram industriam sollertissime vigilare et, sicut decet Domini sacerdotes, nulli vos
liceat canones ignorare nec quicquam facere, quod patrum possit regulis obviare.
Quae enim a nobis res digna servabitur, si decretalium norma constitutorum, pro
aliquorum libito licentia populis permissa, frangatur? Unde constat, ut, si quis de
predicta capitula obnoxius reperietur, post unam et secundam adortationem, si noluerit
se corrigere, profecto eum regulariter a consortio fidelium Dei, utpote corruptorem
patrum tradicionum, extorris efficiatur et in eterna condemnatione inveniatur.
Cavendum ergo dilectioni vestrae est magnaque diligentia prohibendum, ne
per uiusmodi homines extincta dudum scandala suscitentur et de exciso olim dogmatae
aliquod in provincia eiusdem mali germen oriatur, quod non solum in radicibus suis
crescat, sed etiam sanctae ecclesiae subolem veneno sui odoris inficiat. Qui correctos
se videri volunt, ab omni suspitione se purgent et oboediendo nobis probent,
se esse nostros. Quorum si quisquam salubribus preceptis satisfacere detractaverit,
sive ille clericus sive sit laicus, ab eclesiae societate pellatur, ne perditor animae
suae saluti insidietur alienę.
Sed vos, dilectissimi, nostrae sanctae aecclesiae catholicae et apostolicae orthodoxam
fidem amplectentes, predicare nitimini; ut, sicut unus est pastor noster Christus,
Dei vivi filius, omnes simul in uno eius efficiamur aggregati ovili et, quemadmodum
unius capitis simus membra, unum efficiamur corpus in Christo Iesu domino nostro,
promerentes, quod sanctis suis contulit cultoribus, qui eius precepta custodiunt et ab
initio mundi divinae eius placuerunt maiestati, desiderabilem promissionem, quam ait:
‘Venite benedicti patris mei, percipite regnum vobis preparatum ab origine mundi’.
|
|