intellectum, dialectica fidem prestat, rethorica facit
velle: que tria multum expediunt dictatori, quia
suum est facere ut ea, que dicit, intelligant auditores,
intellecta credant et creditis acquiescant), tamen substantialiter
sub rethorica continetur.
De cuius consideratione ista quinque principaliter
esse dicuntur, scilicet: inventio, dispositio, memoria,
elocutio et pronuntiatio .
Inventi o, ut ait Tullius, est excogitatio rerum
verarum aut verisimilium que causam probabilem reddant.
Dispositio est ordo et distributio rerum demostrans
quid quibus in locis debeat collocari.
Memoria est firma animi rerum, verborum et
dispositionis perceptio.
Elocutio est idoneorum verborum et sententiarum
ad inventionem accomodatio.
Pronuntiatio est vocis, vultus, gestus moderatio
cum venustate.
Ex his colligitur quod dictator debet esse in inveniendo
subtilis, in disponendo cautus, in pronuntiando
modestus, in memorando sollers, in eloquendo conspicuus.
Que cum inseparabilia sint et invicem colligata,
perfectum reddunt in omni causarum genere oratorem.
|
|