Antipagmenta valvarum ornamenta, quae antis adpinguntur,
id est adfiguntur.
Antefixa, quae ex opere figulino tectis adfiguntur sub stillicidio.
Aureax auriga. Aureas enim dicebant frenum, quod ad
aures equorum religabatur; orias, quo ora cohercebantur.
Auritus a magnis auribus dicitur, ut sunt asinorum et leporum,
alias ab audiendi facultate.
Aurum dictum, quia praecipue custoditur. Graece enim orein
custodire dicitur; unde et thesaurum. Hippocrates medicus
de nomine inventoris id dictum putat, quem vocitatum ait
Aurion. Quidam ad similitudinem aurorae coloris nomen
traxisse existimant; nonnulli, quia mentes hominum avertat;
alii a Sabinis translatum putant, quod illi ausum dicebant.
Aurichalcum vel orichalcum quidam putant compositum ex
aere et auro, sive quod colorem habeat aureum. Orichalcum
sane dicitur, quia in montuosis locis invenitur. Mons etenim
Graece oros appellatur.
Acus dicitur, qua sarcinatrix vel etiam ornatrix utitur. Paleae
etiam quaedam de frumento acus dicuntur; exercitus
quoque instructio, quod ea pars militum vehementissima est
ad hostem vulnerandum acumine telorum. Totum autem ex
Graeco sermone trahitur, quoniam sarcire apud illos akesasthai
dicitur.
Assiduus dicitur, qui in ea re, quam frequenter agit, quasi
consedisse videatur. Alii assiduum locupletem, quasi multorum
assium, dictum putarunt. Alii eum, qui sumptu proprio
militabat, ab asse daudo vocatum existimarunt.
|
|