Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, II

vol. 4, p. 460


Sciendum est igitur, quod haec tria, defectus, malum, et culpa, ex superadditione
se habent. Defectus enim simplicem negationem alicuius boni importat. Sed
malum nomen privationis est; unde carentia alicuius, etiam si non sit natum
haberi, defectus potest dici; sed non potest dici malum, nisi sit defectus eius
boni quod natum est haberi; unde carentia vitae in lapide potest dici defectus,
sed non malum: homini vero mors est et defectus et malum. Culpa autem super
hoc addit rationem voluntarii: ex hoc enim aliquis culpatur quod deficit in eo
quod per suam voluntatem habere potuit. Unde oportet quod secundum hoc
quod aliquid rationem culpae habet, secundum hoc ratio voluntarii in ipso
reperiatur. Sicut autem est quoddam bonum quod respicit naturam, et quoddam
quod respicit personam; ita etiam est quaedam culpa naturae et quaedam personae.
Unde ad culpam personae, requiritur voluntas personae sicut patet in
culpa actuali, quae per actum personae committitur; ad culpam vero naturae
non requiritur nisi voluntas in natura illa.
Sic ergo dicendum est, quod defectus illius originalis iustitiae quae homini in
sua creatione collata est, ex voluntate hominis accidit: et sicut illud naturae
donum fuit et fuisset in totam naturam propagatum, homine in iustitia persistente;
ita etiam et privatio illius boni in totam naturam perducitur, quasi privatio
et vitium naturae; ad idem enim genus privatio et habitus referuntur; et in
quolibet homine rationem culpae habet ex hoc quod per voluntatem principii
naturae, idest primi hominis, inductus est talis defectus.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod peccatum originale, cum non sit vitium personae
ut persona est, sed quasi per accidens, inquantum persona habet talem
naturam; ideo non oportet quod sit in potestate huiusmodi personae, hunc
defectum habere vel non habere; sed sufficit quod sit in potestate alicuius qui
est natura illa: quia ex hoc quod habens aliquam naturam peccavit, natura
infecta est; et per consequens inficitur in omnibus illis qui ab illo naturam
trahunt. Et ideo potest dici culpa naturae, cum aliquis in natura illa subsistens,
per voluntatem defectum istum in totam naturam causaverit.
Et per hoc etiam patet responsio ad secundum.
Ad tertium dicendum, quod peccatum originale non traducitur per traductionem
sui subiecti, quod est anima rationalis, sed per traductionem seminis: quia
ex quo anima patris per peccatum infecta fuit, sequitur etiam inordinatio in
corpore, subtracto illo ordine quem natura instituta prius acceperat: et ita
etiam ex semine illo generatur corpus tali ordine destitutum; unde et anima
quae tali corpori infunditur, deordinationem culpae contrahit ex hoc ipso quod
huiusmodi corporis forma efficitur; cum oporteat perfectionem perfectibili proportionatam esse: sicut propter aliquam corruptionem seminis contingit non
tantum defectus in corpore prolis ex illo semine generatae, ut lepra, podagra,
vel aliqua huiusmodi infirmitas; sed etiam defectus in anima, ut patet in his qui
a nativitate naturaliter sunt stolidi.

Torna all'inizio