Wido episcopus Ferrariensis: De scismate Hildebrandi

Pag 536


acrius hostes insurgere conspicit et bellum ingravari perpendit, eo durius arma corripit.
Et modo terga vertit, ut feriat, modo fugam simulat, ut occidat, sicut pugnandi requirit
pericia. In nullo recedere, in nullo deficere, modo percutere, modo ferientem
fortiter sustinere. Instabat itaque verbo praedicationis, arguendo, obsecrando, increpando,
nec declinabat a regula veritatis.
III. Tum vero rex Heinricus in annis adolescentiae constitutus et eiusdem
aetatis consiliariis assuetus, nobilium et maiorum contra regiam consuetudinem familiaritates
horrebat, et cum morum gravitas plurimum habeat laudis in rege, - quia
decet esse regem constantem, fortem, severum, magnanimum, beneficum, liberalem -,
relictis senibus gravibusque personis, levibus delectabatur et pueris tam sensu quam
annis; hinc actum est, ut ad vitia propensior haberetur, quia difficile quis, quod diligit,
aspernatur. Coepit ergo pietatem neglegere, questibus inhiare, omnia venalia habere,
studere luxuriae, et cum teneretur vinculo matrimonii, matronas tamen plurimas possidebat.
Gaudebat multum consortio puerorum et maxime venustorum; sed utrum id
vicio fieret, ut aliqui confinxerunt, non satis compertum erat. Illud autem manifestum
est, quod uxore contempta vagus et lubricus diversis desideriis agebatur, ut susceptae
adulterino concubitu soboles attestantur. Quibus rebus ad aures Ildibrandi perlatis,
multorumque litteris et indiciis patefactis, cepit animus christianus habere diu incertum,
quid faceret. Dissimulare siquidem periculi res erat, palam vero corripere, cum clam
emendare non posset, insolitum videbatur. Cernebat enim fidei christianae summum
instare discrimen, si plus valerent metalla quam gratia, et pluris esset aurum quam
meritum. Videbat eciam ad cunctorum perniciem redundare quicquid reprehensibile
iudicabatur in rege. Quomodo enim sit criminis vindex, ultor sceleris, qui eisdem
erroribus teneatur? aut quo pacto servabit aliis legem, qui in se ipso regulam destruit
aequitatis? vel quomodo erit iusticiae minister, qui maliciae auctor et magister efficitur?
Talibus sollicitudinibus urgebatur, huiusmodi meditationibus aestuabat, praevidens
aut fore luctandum aut pereundum. Quodam eciam praesagio futurorum venturam
procul discordiam formidabat, quae regnum sacerdotiumque dirimeret et totius
aecclesiasticae pacis federa perturbaret. Sed quoniam ?timor non est in caritate et
perfecta caritas foras mittit timorem?, primo supra nominatum regem lenibus monitis
blandisque convenit, exemplis docuit, scripturarum argumentis instruxit, omnesque ei
conniventes eisdem adortationibus terruit, et ne domino suo talia suadere deberent,
innotuit. Legationibus praeterea frequentibus, mandatis et litteris egit, ut mores suos
mutaret in melius, ut meminisset se esse regem praelatumque populis ad aedificationem,
non ad destructionem, et magis proprie dici regem, qui imperet motibus animi,
quam qui populis dominetur; simoniacam heresim imperii sui finibus cohercendam;
non esse regiae potestatis quod fuisset omnipotenti Domino consecratum. Longobardiae
quoque episcopos eadem simoniaca heresi laborantes aepiscopali dignitate suspendit
sedemque apostolicam adire praecepit, ut eius aut firmarentur iudicio aut sententia
dampnarentur.
At vero saepe nominatus rex non solum salutaribus consiliis acquiescere noluit,
verum etiam malitiam suam multiplicatis iniquitatibus cumulavit. Nam ubi se apostolicis

1



5




10




15




20




25




30




35




40

Torna all'inizio