Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, II

vol. 4, p. 1006


Ad septimum dicendum, quod fides est fundamentum, inquantum habet in se
rationem cognitionis, quia ex cognitione affectio quodammodo generatur; sed
infidelitas est privatio cuiusdam cognitionis; et ideo per se non potest causare
affectionem, sed per accidens, sicut removens cognitionem quae prohibet peccatum,
per modum quo ignorantia est causa peccati; et hoc modo dicitur idolorum
cultura omnium malorum origo esse. Sed iste non est modus quo alia vitia
ex capitalibus oriuntur, ut dictum est.
ARTICULUS 4
Utrum species superbiae convenienter assignentur
Ad quartum sic proceditur.
1. VIDETUR quod inconvenienter species superbiae assignentur. Credere enim
aliquid quod est contrarium articulo fidei, est peccatum infidelitatis. Sed omnia
bona esse a Deo, continetur in articulis fidei, ut patet in symbolo, ubi dicitur
factor visibilium et invisibilium. Ergo videtur quod cum aliquis sibi tribuit
bonum quod habet, et non a Deo recognoscit, sit infidelitatis peccatum, et non
superbiae.
2. Praeterea, nullus peccat credendo quod verum est. Sed verum est multa bona
homini pro meritis dari. Ergo videtur quod non sit peccatum superbiae credere
aliquid sibi pro meritis a Deo datum esse.
3. Praeterea, unum non potest esse contrarium duobus. Sed Philosophus ponit
iactantiam contrariam virtuti quae dicitur veritas, in 4 Ethic.. Ergo non
contrariatur humilitati; et ita non est species superbiae, sicut in littera dicitur.
4. Praeterea, ille cui omnia videntur parva, omnia despicit. Sed magnanimo
omnia parva videntur, ut Philosophus in 4 Ethic. dicit. Ergo magnanimi est
alia despicere. Sed illud quod est virtutis, non est superbiae. Ergo non est
superbiae quod homo ceteris despectis singulariter velit videri.
5. Praeterea, ingratitudo et inobedientia, et multa alia vitia, species superbiae
assignantur. Ergo cum de his non fiat in littera mentio, videtur quod insufficienter
assignentur species superbiae.
Solutio
Respondeo dicendum, quod secundum philosophum, rectum est iudex sui ipsius
et obliqui, ut dicitur 1 de Anima; et ideo ex virtute in cognitionem vitii
oppositi procedendum est. Quia vero oportet ut vitium illi virtuti opponatur
cum qua in obiecto communicat, sicut luxuria castitati; obiectum autem superbiae

Torna all'inizio