Anselmus Cantuariensis: Proslogion

117


huiusmodi bona, et tamen non es nisi unum et summum bonum, tu tibi omnino
sufficiens, nullo indigens, quo omnia indigent ut sint, et ut bene sint.
Capitulum XXIII.
Quod hoc bonum sit pariter pater et filius et spiritus sanctus; et hoc sit
unum necessarium, quod est omne et totum et solum bonum.
Hoc bonum es tu, deus pater; hoc est verbum tuum, id est filius
tuus. Etenim non potest aliud quam quod es, aut aliquid maius vel minus
te esse in verbo quo te ipsum dicis; quoniam verbum tuum sic est verum
quomodo tu verax, et idcirco est ipsa veritas sicut tu, non alia quam tu;
et sic es tu simplex, ut de te non possit nasci aliud quam quod tu es.
Hoc ipsum est amor unus et communis tibi et filio tuo, id est sanctus
spiritus ab utroque procedens. Nam idem amor non est impar tibi aut
filio tuo; quia tantum amas te et illum, et ille te et seipsum, quantus es
tu et ille; nec est aliud a te et ab illo quod dispar non est tibi et illi;
nec de summa simplicitate potest procedere aliud quam quod est de quo
procedit. Quod autem est singulus quisque, hoc est tota trinitas simul,
pater et filius et spiritus sanctus; quoniam singulus quisque non est aliud
quam summe simplex unitas et summe una simplicitas, quae nec multiplicari
nec aliud et aliud esse potest.
" Porro unum est necessarium ". Porro hoc est illud unum necessarium,
in quo est omne bonum, immo quod est omne et unum et totum et
solum bonum.
Capitulum XXIV.
Coniectatio, quale et quantum sit hoc bonum.
Excita nunc, anima mea, et erige totum intellectum tuum, et cogita
quantum potes, quale et quantum sit illud bonum. Si enim singula bona

Torna all'inizio