Petrus de Vinea: Epistolarum libri VI. Tomus II

Pag 77

Tomus II


Cap. XLIV.
Cuidam Communitati, ut credant nunciis, super
quod dat eis arbitrium de suo regimine.
Cum ad salubrem statum nostrum, et qualitatem
negotiorum instantium, habendo
respectum pro regimine vestro, nostrae
providentiae committendo, C. de urbe et judicem
R. de N. fideles nostros ad vos speciales
nuncios destinemus: fidelitati vestrae mandamus,
quatenus quae idem nuncii nostri super
his oretenus vobis ex parte nostri culminis retulerint,
tanquam ab ore nostro prolata, firmiter
credere, et efficaciter adimplere curetis:
ut devotionem vestram proinde merito
commendemus.
Cap. XLV.
Ut restituatur possessio destituto, in servitisi
Curiae commoranti.
Conquerente Jo. de N. fideli nostro, nostra
Serenitas intellexit, quod cum ipse
pacifice et quiete teneret in territorio
Castri de N. quasdam suas possessiones, ad eum
rationabiliter pertinentes: Lud. de N. Mulier
destituit eum absentem et in nostris servitiis,
sicut asserit, existentem, possessionibus antedictis,
juris ordine non servato. Super quo cum
supplicaverit, sibi per nostram Excellentiam secundum
justitiam subveniri: ipsius supplicationibus,
velut justitiam continentibus inclinati,

Torna all'inizio