contra istos vertuntur. et concurrentibus cunctis, iam fessis artu-
bus, non amplius resistere possunt. ruunt inter carnificum ictus.
et quamvis ex ethnicis plurimi sint prostrati, tamen ex istis pauci
superstites remanserunt. sed melius fuit occisis gladio, quam in
captivitate ductis. denique <peracta cede, cum in unum convenis-
sent, servorum indicio> fodientes hinc atque illinc, universum, ec-
clesie thesaurum reppererunt, quem illorum pavore servi Dei iam
pridem absconderant: <et illud> sibi in predam dividentes, cuncta
vastaverunt, plurima fregerunt, frumentum et legumina in fluvium,
qui secus effluit, disparserunt. et cum <iam> quasi post laborem
et triumphum exultantes discumberent, bibebat ille nefandissimus
Saugdan in sacris calicibus, et cum turibulis aureis sibi turificari
Iubebat. Facta est hec cedes beatorum pro Christo monachorum
decimo die mensis octubris, feria tercia, qua secunda lux Lucine
rotam ducebat, ab edificacione vero ipsius monasterii iam iverat
annus centesimus sexagesimus quintus ||
|
|