1. Domino Cambio de Podiobonici. 
Sepenumero de fortune malignitate conquereris, domine Cambi, quod 
coniugem puerperam non habes, que et tui suique voti in suscipienda sobole 
non compos anxiatur. Essent enim sibi castissimi amoris pignora 
certissima; pignora, que ut habeat, suscipiat, ablactet, nominet, basiet, 
neniet, tota cum mente suspirat. Indulgendum est enim, si mater esse 
desiderat: feminarum namque precipuum munus est concipere tuerique 
conceptum: quod ubi non datur, apud viros, quamvis uxorios, contemptui 
se esse arbitrantur. Tibi quidem non ita nec sic ex facili parcendum, 
si liberorum cura supra modum afficereris, sollicitareris, inquietareris. 
 2. Neque enim illos tulerim steriles viros qui ob id balnea frequentant, 
peregrinarum succos herbarum epotant, potiones sorbillant et, quod ridiculosius 
est, anicularum imprecationibus credunt usque ad phylateria 
curiosi et cartularum virginalium appendia, quo nihil profecto insulsius. 
Nec tamen improbo filiorum vota modestie freno cohibita, ad quorum 
susceptionem ipsa suis stimulis natura et invitat et cogit. 
 3. Tu mihi obicies longe facilius esse superfluos liberorum procreandorum 
affectus culpare, quam vitare: recta enim consilia facilius dantur 
quam peraguntur. Nec ego diffiteri habeo; tamen ut vir sis virium et 
virtutum exercitatus cupio mihique credas volo, qui utramvis partem 
expertus de his rectius indicaverim.  4. Precessit uxor alia istam quam 
habeo dilectissimam mihi. Illa me patrem non fecit, infecunda; ista 
plurium parentem effecit, quorum alii non ista, sed perpetua et vera 
luce perfruuntur, in ipso pene vite lumine revocati; tres satis belli pueri 
etherea mecum aura vescuntur; dulces equidem mihi, sed ubi singula 
rationis libramine appendas velisque sentire utrum cum filiis amaris
  |  
  |