Brandolinus Aurelius Lippus: De ratione scribendi, libri tres

Pag 54

Liber I


hera mea errans mea domo efferret pedem Medea animo aegro, amore saevo saucia". Optime autem, ut mihi videtur, probatur res ex comparatione, quum maiora minoribus, minora maioribus, paria paribus comparantur. Quibus quidem argumentis non epistolae tantum et scripta omnia, sed sermo etiam communis refertus est. Probantur autem maiora a minoribus sic: "Qui alienos atque ignotos iuvas, tuos tibi coniunctissimos non iuvabis"? Item: Qui movetur meretricis morte ob parvam consuetudinem, quid mihi faciet patri"? Minora ex maioribus sic: "Si patrtis mortem moderate tulisti, quo tandem animo ferendam amici mortem putas"? Item: "Si totius reipublicae interitum ferre potuisti, in unius mulierculae animula quid tantopere commoveris?" Qui locus pulcherrimus est apud Servium Sulpitium in consolatione Ciceronis. Paria ex paribus sic: "Quae poena interfectori patris constituta est, eadem matris interfectori constituta esse debet". Item: "Si magna praemia musicis debentur, poetis cur non eadem debeantur"? Atque hae comparationes amplissimam in omni genere argumentandi materiam praebent: quas quia natura uniquique facile subministrat, pluribus eas verbis non explicabo. Ducuntur postremo etiam a fictione (ut Quintilianus appellat) argumenta, quum fingimus, id est proponimus aliquid, quod si re ipsa verum esset, causam nostram vehementer

Torna all'inizio