destinastis: et quae continebantur in eis,
diligenter nostra Serenitas intellexit. Quod
autem per literarum ipsarum tenorem demonstratum
accepimus, fidelitatem et devotionem
vestram, quam constantem et sinceram erga
Majestatem nostram vigere cognoscimus ab experto,
de Serenitatis nostrae statu felici congaudere:
et quod juxta requisitionem dilecti
filii nostri, Friderici de Antiochia, balistarios
centum armipotentes, ad Prati custodiam vestra
devotio destinavit, ibidem pro nostris servitisi
moraturos, studium et solicitudinem vestram
proinde merito duximus commendandam:
fidelitatem vestram, quae semper circa
obsequia nostra, inter caeteros fideles Thusciae
fulgere, per evidentem operis efficaciam consuevit,
monentes pariter et hortantes: ut sempre
more solito ad nostrae Majestatis augmentum,
et grata culmini nostro praestanda servitia, vos
offeratis cum effectu laudabili, tam voluntarios
quam paratos: ita, quod semper in Excellentiae
nostrae oculis, ipsa operum efficacia
fidem vestram commendabilem repraesentet.
Cap. CXXVI.
Fidelibus suis Thusciae, ut obediant Capitaneo
quem mittit.
Cum pro congregando felici exercitu, ad
extremam depopulationem nostrorum
rebellium, tempore congruenti: eo videlicet,
quo reges solent ad bella procedere:
ad partes Thusciae, quae inter caeteras partes et
membra Imperii, membrum nobile reputantur,
|
|