Enimvero quasi quidam divinus ignis in eius pectore iugiter estuabat,
qui numquam permittebat eum a spiritalis exercitii labore quiescere. Aliquando
namque cum ego perquirerem sacrosancto die pascali caeteris
fratribus iuxta morem meridie quiescentibus, utrum et ipse dormisset,
ait: Certe, pater, dixi in corde meo, quid mihi tam longis adhuc noctibus in
die dormire? Extensis itaque in crucis effigiem brachiis psalterium coepi,
quo me sic stante decurso signum protinus horae nonae personuit. Hoc
itaque modo iunxit victoriam crucis cum gloria resurrectionis. Aliquando
cum de cottidianis, ut mos est, invicem confabularemur operibus, ait: Hac
etiam nocte quid mihi contigerit, manifesto. Nam dum solutus sopore
surrexi, mox brachiis in modum crucis extensis psalterium coepi, cumque
psalmis omnibus et canticis, quae sequuntur, ymnisque decursis, eo loci
iam essem, ut solo catholicae fidei psalmo et letaniis deberem cuncta
concludere, accidit in mentem, ut interim ista dimitterem, ac pro defunctis
psalterium decantarem. Igitur brachia non deponens ad defunctorum psalterium
transii, quod iuxta morem per quinquagenos psalmos trifaria lectionum
interpolatione distinxi. Quo sic expleto ad id protinus, quod omiseram,
redii, atque hoc, quod de primo psalterio reliquum erat, explevi.
Cumque de tertio consequenter aggrediendo psalterio cogitarem, benefactum,
ut ita dixerim, repente signum nocturnae sinaxis insonuit, quod me
depositis ulnis officium cum fratribus celebrare coegit, et certe tunc nescio,
quo anni tempore noctes breviores erant.
Aliquantis porro ante obitum annis quasi novum supplicii genus inveniens,
virgarum scopas in corrigiarum scuticas vertit, semelque gustato,
quia duriores sunt, in his verberandi se consuetudinem posuit. Hoc flagellum,
si quando egrederetur ad saeculum, portabat in sinu, ut ubicumque
eum iacere contingeret, a verberibus non vacaret. Aliquando vero cum
loci occasio non praeberet, ut totum se posset exuere, per crura saltim et
femora, per caput atque cervicem sese non cessabat affligere. Circulis quoque
|
|