Saba Malaspina: Rerum Sicularum libri

Pag 205


INCIPIT LIBER PRIMUS
PROEMIUM
Honorabili coetui et reverendae universitati
officialium curiae domini papae ac metuendorum
virorum procuratorum in audientia, Sabas
Malaspina, decanus militensis, ejusdem domini
papae scriptor, cum promptitudine serviendi
se totum.
Opus transmitto vobis, quod forsan magis posteris,
quam modernis, erit ad aliquod oblectamen,
in eo quod nuper, ne segnis otiositas praesentis
vacationis indictae lubricum quid sub silentio
pariat, et quae antiqui hostis sunt arma
pro hebetibus animabus illudendis et captivandis
contra quietum spiritum muniant sedulum
humani generis inimicum, volui seriose opportuna
otia voluntariis levare laboribus, et pigri
tantis de more sensum, qui plerunque levibus oneribus
expergiscitur, dictationis eloquio experiri.
Cumque non semper eorum, quae dicuntur,
terminus quaerat laudem, sed nec colonum
excitatum ad operas culturae virentis gloria refocillet,
nemo improbe credat linguam et calamum
tam cito ad laudis gloriam licentiatos, ut currant,
sed ut quaedam gesta regum Siciliae memorata
recenseant, et memoriae recensita commendent.
Placuit ergo sine verbosae digressionis
anfractibus a primis Manfredi natalibus usque
ad tempora Karoli filii Ludovici Catholici regis
Franciae gesta retexere, nec ambages inserere,
aut incredibilia immiscere, sed vera, vel
similia, quae aut vidi, aut videre potui, vel audivi
communibus divulgata sermonibus, stilo prosaico
sub ordine contexta narrare. Haec quidem
esto forsitan usquequaque non prosint, pro eo quod
non semper ex dictis quibuslibet profectus exquiritur;
sique etiam superstites non delectet, aut
non alliciat animos modernorum, ex eo videlicet,
quod eorum fortassis adhuc tamquam recentium
memoriam retinent, sequentium tamen,
orientorumve posteritas aliquid sibi, quod delectet,
inveniet in legendo. Consuevit enim ratio
naturalis vestigare in rememoratione praeterita,
et antiqua digna veneratione praecolere vestigata.
In assumpti ergo praesentis operis auxilium non
deos alienos, aut antiquos superos invoco, ut assistant,
sed illius primordialiter omnipotentiam
Trinitatis peto suppliciter assistricem, quam uni absque
divisione Divinitas, et trinus complet numerus

Torna all'inizio