Passio sanctorum Victoris et Coronae
(BHL 8583b)
In diebus Antonini imperatoris facta est in christianis
persecutio immanissima sub Sebastiano duce Egipti.
Fuit quidam uir, nomine Victor, christianus miles, ab
infantia metuens Deum, ueniens de prouincia Ciliciae in ur-
bem Vtriculanam, et desiderabat peruenire ad palmam mar-
tyrii. Cum igitur iret ad stadium, ubi sancti martyres erant
pro Christo certantes, uidit eos in tormentis positos et quen-
dam eorum suspensum capite deorsum sub ipso prostratum,
alium extensum in quatuor ligna et diutissime mactatum,
alium ungulis laceratum, alium manu abscisa, alium stipite
eius in collo eius affixo et exaltatum in terra, alium inclina-
tum ex diuerso, id est retro manus et pedes habentem, et sic
fustibus a ministris cesum. Et ita erat obscuritas pessima
his, qui erant et uidebant haec tormenta.
Accedens autem, beatissimus Victor cepit osculari san-
ctos martyres, cum essent in tormenta nequissima. Erant
enim omnes uiri numero fere quadraginta. Et clamans Vic-
|
|