Petrus Crassus: Defensio Heinrici IV. regis

Pag 449


Codicis primo audiatur quod scriptum est: Eum, quicunque servum seu ingenuum
invitum seu suasione plectenda ex cultu christianae religionis in nefandam sectam
ritumve transduxerit, cum dispendio fortunarum capite puniendum esse censemus
.
Quid ergo, iudices? Sancti patres sentiunt idem. Audiat caritas vestra beatum
Petrum in epistola sua prima dicentem: Nemo vestrum patiatur quasi homicida aut
fur aut maledicus aut alienorum appetitor. Pascite qui in vobis est gregem Dei, providentes
non coacte, sed spontanee secundum Deum
. Quid ergo sentiendum est in his
verbis apostoli dicentis: Nemo vestrum patiatur quasi homicida , quibus apertissime ad
pastores loquitur, nisi ut nullus eorum homicidium perpetret, quod si fecerit, ut homicida
patiatur? nec eum apostolus excusat aut liberat, alioquin prophetae dictis contrarius
existeret. Neque enim sanae fidei est credere apostolum prophetae contraria sentire
aut caeteros sanctos patres a doctrina eorum deviare. Quid igitur propheta ait:
Vivificabant animas, quae non vivunt . Gregorius: Non victurum vivificare nititur, qui
reum a supplicio solvere contendit
. Igitur beatus apostolus voce consona sententiae
prophetae adfirmare videtur, ut, si homicidium fecerit pastor, ut homicida patiatur.
Scriptum est enim: Praedicator, postquam errat in ecclesia, non debet permanere in
pristina dignitate, sed repellendus est foras et conculcandus est ab omnibus
. Sed quis
unquam credat huiusmodi sententiam pertinere nisi I[ldebrando] monacho suisque sequacibus,
quos sancti patres hereticos appellant, extra ecclesiam fieri iubent? Nam
nec caligo erroris illius beatorum praesulum virtutes aut religionem abbatum vel monachorum,
quorum doctrina et merito status sanctae sustinetur ecclesiae, obfuscare potest.
Quid ultra vestra expectat sanctio, iudices? Nonne thronicatio ipsius monachi totius
turbationis huius est causa? Et idcirco tota christiana religio est confusa, ex quo illum
habuit custodem. Verum ideo abominabilis magis debet esse omnibus, quod incipiens
peccare erudimenta in elementis non posuit, sed confestim ad ecclesiasticae pecuniae
furtum rapinamque sacrilegam prorupit, nec minus quam quod male acquisivit, deterius
expendit. Hunc tamen, talem virum sola praedicatione sua dementiae auditores laudant,
magnificant, non attendentes iumentum Balaam ex Bosor, quod olim humana voce
loquens peccatum prophetae prohibuit, ut beatus Petrus apostolus in epistola secunda
sua perhibet dicens: Subiugale mutum animal, hominis voce loquens, prophetae prohibuit
insipientiam
. Nonne ergo maioris dignitatis brutum animal est habendum, prohibens
hominem peccare, quam hic monachus, qui homines ad peccatum instigat? Tamen,
ut beatus Augustinus dicit, quia ipsum animal post sermonem stupidum remansit,
nemo quaerit asinina consilia
. Nonne et I[ldebrandus] monachus semper fuit in stupore,
qui aedificationem animarum, quam sancti patres in praedicatione habuerunt, ipse
in occisione gladii habet? Nam in epistola beati Gregorii, incomparabilis viri, Brunihildae
reginae missa liquido patet, quanta sollicitudine idem pontifex Theopertum et
Theodericum reges Francorum, apud apostolicam sedem accusatos, praedicando, castigando,
monendo animae perduxit. Nec minus Theodosium imperatorem, cuius iussione
in Thessalonica civitate pro quadam vindicta trucidata legitur magna multitudo hominum,
cum nocentibus innocentes, beatus Ambrosius ad ecclesiam vocavit, poenitentiam
indixit, eumque in anima et corpore salvare curavit. At vero fautores istius monachi

1



5




10




15




20




25




30




35




40

Torna all'inizio