Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, II

vol. 4, p. 1054


ARTICULUS 5
Utrum aliquis possit peccare in Spiritum Sanctum
in primo actu peccati
Ad quintum sic proceditur.
1. VIDETUR quod aliquis in primo actu peccati non possit peccare in Spiritum
Sanctum, sed quod hoc peccatum praeexigat alia peccata. Dicit enim
Bernardus in 4 sermone super Cantica: «Nemo repente fit summus; sed paulatim
proficere volo». Ergo e contrario nullus repente fit pessimus. Sed peccatum
in Spiritum Sanctum est gravissimum. Ergo non statim aliquis hoc peccato
potest peccare.
2. Praeterea, Gregorius in Moral., exponens illud Iob 39: «Clamorem
ducum» etc. dicit, quod vitia quae primo mentem invadunt, cum quadam ratione
hominem, quasi persuadendo, ad modum ducis vincunt; sed postmodum
mens per diversa vitia irrationabiliter dissipatur. Sed peccatum in Spiritum
Sanctum est maxime a persuasione rationis recedens. Ergo non potest esse primum;
sed oportet quod sequatur alia peccata.
3. Praeterea, Philosophus dicit in 5 Ethic., quod non est in potestate hominis
ut statim iniusta operetur, sicut iniustus facit. Sed iniustus operatur iniusta
delectabiliter et ex electione. Ergo non est in potestate hominis ut statim et ex
electione peccatum faciat. Quicumque autem peccat in Spiritum Sanctum, ex
electione peccat. Ergo etc.
4. Praeterea, sicut spei opponitur desperatio, ita meritis opponuntur demerita.
Sed spes praesupponit merita: est enim spes certa expectatio futurae beatitudinis
ex meritis et gratia proveniens. Ergo et desperatio praesupponit demerita;
et sic saltem haec species peccati in Spiritum Sanctum oportet quod ad alia
peccata sequatur.
5. Praeterea, poenitentia et impoenitentia, cum sint opposita, sunt circa idem.
Sed poenitentia est dolor de commissis. Ergo et impoenitentia aliqua peccata
commissa praesupponit.
SED CONTRA, peccatorum quae habent actus distinctos, unum ad sui esse alterum
non praesupponit. Sed peccatum in Spiritum Sanctum habet actum ab aliis
peccatis distinctum, qui est abiicere id per quod quis a peccato retrahitur, ut
dictum est, in corp. art. 2. Ergo non de necessitate alia peccata praesupponit.
Praeterea, peccatum in Spiritum Sanctum consistit in hoc quod voluntas reiicit
id per quod a peccato retrahi deberet. Sed voluntas se habet ad utrumque oppositorum.
Ergo potest homo statim in Spiritum Sanctum peccare vel non peccare.

Torna all'inizio