Romualdus Salernitanus: Chronicon

Pag 293


regis Heinrici, in anima eius supra sancta Dei euangelia et reliquias iurauit, quod ipse rex
Heinricus pacem ecclesie et imperii, sicut a patre suo iurata fuerat, et pacem regis Sicilie
usque ad annos quindecim, et treuguas Lombardorum usque ad sex annos, bona fide, sine
fraude et malo ingenio firmiter obseruaret.
Aduenientibus autem uigiliis assumptionis beate Uirginis, que eo tempore in die dominico
aduenerunt, Alexander papa cum episcopis suis et cardinalibus, cum patriarchis archiepiscopis
episcopis et abbatibus Alamannie Lombardie et Tuscie, cum imperatore et duce Uenetie,
cum nuntiis regis Sicilie et magna populi multitudine in ecclesia beati Marci conueniens,
solempne ibidem concilium celebrauit. Dictis itaque orationibus et letaniis et aliis, que de
more in concilio sunt dicenda, et longo sermone de pace habito, Alexander papa candelas
accensas imperatori et clericis et laycis, qui ibi aderant, dari precepit. Et ipse excommunicationis
formam hoc modo proposuit: “Nos ex parte Dei omnipotentis et beate Marie
semper uirginis et beatorum apostolorum Petri et Pauli et omnium sanctorum excommunicamus
et a gremio matris ecclesie separamus omnes personas tam ecclesiasticas quam
seculares, quecumque pacem, que inter ecclesiam et imperium modo facta est, et pacem
regis Sicilie usque ad annos quindecim, et treuguas Lombardorum usque ad annos sex,
aliquo modo disturbare uel impedire presumpserint. Et sicut he candele extinguuntur,
sic eorum anime eterne uisionis lumine et claritate priuentur”. Cumque candele proiecte
essent de manibus et extincte, imperator alta uoce cum aliis: “Fiat, fiat”, pariter acclamauit.
Sicque concilium celebratum est et solutum.
Eo autem die nuntii regis Sicilie, accepta a papa et imperatore licentia, cum galeis
suis ad monasterium sancti Nicolay qui ‘ad litus’ dicitur, peruenerunt. Celebrato ibidem
festo Uirginis, altero die Adriaticum Mare intrantes, aura flante secunda, nono die stante
mensis Augusti, sani et incolumes cum omnibus suis Barolum descenderunt. Archiepiscopus
itaque et comes Roggerius, communicato consilio, nuntium suum cum litteris in Siciliam
direxerunt, modum et ordinem geste pacis regi plenarie significantes. Et hoc facto, comes
Andriam rediit, archiepiscopus autem Salernum uenit. Rex uero eo tenore litterarum pacem
factam et iuratam esse cognoscens, letatus est ualde et per litteras suas archiepiscopo et
comiti dedit in mandatis, ut ad eum festino gressu in Siciliam properarent. Sicque factum
est, quod archiepiscopus et comes sexto die intrante mensis Nouembris Panormum ingressi,
a dominis et familiaribus curie et reliquis magnatibus honorifice sunt suscepit. Altera uero
die coram magnificentia regia uenientes, ei a principio usque ad finem totius negotii modum
et seriem plenissime retulerunt, et priuilegium pape Alexandri et imperatoris de pace factum
et roboratum eidem, suis familiaribus presentibus, assignarunt. Rex igitur ex tenore
priuilegiorum preter spem et opinionem suam pacem ad honorem suum et commodum factam
esse considerans, archiepiscopi et comitis super hoc fidem et prudentiam plurimum commendauit,
dans illis in mandatis, ut imperatoris nuntios, qui in Siciliam erant uenturi pro reci
piendis iuramentis, equanimiter expectarent.
Hec autem omnia, que prediximus, ita gesta fuisse, nulli dubitationis
uel incredulitatis scrupulum moueant, quia Romoaldus secundus Salernitanus

Torna all'inizio