Dantes Alagherii: De vulgari eloquentia

Pag 17


ad vulgare prosaycum, suum est: videlicet Biblia cum
Troianorum Romanorumque gestibus compilata et Arturi regis
ambages pulcerrime et quamplures alie ystorie ac doctrine.
Pro se vero argumentatur alia, scilicet oc, quod
vulgares eloquentes in ea primitus poetati sunt tanquam in
perfectiori dulciorique loquela, ut puta Petrus de Alvernia et
alii antiquiores doctores. Tertia quoque, <que>Latinorum est,
se duobus privilegiis actestatur preesse: primo quidem quod
qui dulcius subtiliusque poetati vulgariter sunt, hii familiares et
domestici sui sunt, puta Cynus Pistoriensis et amicus eius;
secundo quia magis videntur inniti gramatice que comunis est,
quod rationabiliter inspicientibus videtur gravissimum
argumentum.
3. Nos vero iudicium relinquentes in hoc et tractatum nostrum ad
vulgare latium retrabentes, et receptas in se variationes dicere
nec non illas invicem comparare conemur.
4. Dicimus ergo primo Latium bipartitum esse in dextrum et
sinistrum. Si quis autem querat de linea dividente, breviter
respondemus esse iugum Apenini, quod, ceu fistule culmen
hinc inde ad diversa stillicidia grundat aquas, ad alterna hinc
inde litora per ymbricia longa distillat, ut Lucanus in secundo
describit: dextrum quoque latus Tyrenum mare grundatorium
habet, levum vero in Adriaticum cadit.
5. Et dextri regiones sunt Apulia, sed non tota, Roma, Ducatus,
Tuscia et Ianuensis Marchia; sinistri autem pars Apulie,
Marchia Anconitana, Romandiola, Lombardia, Marchia
Trivisiana cum Venetiis. Forum Iulii vero et Ystria non nisi
leve Ytalie esse possunt; nec insule Tyreni maris, videlicet
Sicilia et Sardinia, non nisi dextre Ytalie sunt, vel ad dextram Ytaliam sociande.
6. In utroque quidem duorum laterum, et hiis

Torna all'inizio