Salimbene de Adam: Cronica

Pag 515


summam confer letitiam,
decoris adde gloriam,
o dulcissima vita!
Sexta curiositas et superstitio Friderici, sicut in alia cronica
posui, fuit quia optime pavit in quodam prandio duos homines,
quorum unum misit ad dormiendum, alium vero ad venandum,
et sequenti sero fecit eos exenteraxi coram se, volens cognoscere
quis melius digessisset. Et iudicatum est a medicis quod is qui
dormierat digestionem melius celebrasset.
De Michaele Scotho, qui bonus fuit astrologus.
Septima et ultima curiositas eius et superstitio fuit, sicut
etiam in alia cronica posui, quia, cum quadam die in quodam palatio
existens interrogasset Michaelem Scotum, astrologum suum,
quantum distabat a celo, et ille quod visum sibi fuerat respondisset,
duxit eum ad alia loca regni quasi sub occasione spatiandi
et per plures menses detinuit, precipiens architectis sive fabris
lignariis ut salam palatii ita deprimerent, quod nullus posset
advertere. Factumque est ita. Cumque post multos dies in eodem
palatio cum predicto astrologo consisteret imperator, quasi aliunde
incipiens, quesivit ab eo utrum tantum distaret a celo, quantum
alia vice iam dixerat. Qui, computata ratione sua, dixit quod
aut celum erat elevatum, aut certe terra depressa. Et tunc cognovit
imperator quod verus esset astrologus.
Multas alias superstitiones eius audivi et scio, quas subticeo
causa brevitatis, et quia tedet me tot fatuitates eius referre,
et quia etiam ad alia dicenda festino.
Quod imperator Fridericus solatiosus homo fuit et convitia sibi illata patienter
portabat, ut patet inferius.
Iste imperator truphatorie concionabatur aliquando coram
domesticis suis in palatio suo, loquendo sicut faciunt Cremonenses
ambaxatores, qui mittebantur ad ipsum a concivibus suis,

Torna all'inizio