Bene Florentinus: Candelabrum

Pag 18

libro I


15. (1) DE LEPIDA ET SUAVI COMPOSITIONE.
(2) Compositio est ordinatio verborum equabiliter perpolita.
(3) Quidam vero hanc appositionem appellant, sed male, quoniam
appositio est totius rethorice orationis ornatus; (4) compositio
vero pertinet ad decorem qui exigitur in artificio dictionum.
(5) Si ergo volumus in oratione assequi hunc leporem, oportet
naturalem nos ordinem commutare, ita quod in sermone sit
quidam cursus lepidus et suavis ne loqui populariter videamur.
(6) Sed videtur compositio esse triplex, scilicet naturalis, fortuita
et decora. (7) Naturalis expositorum est propria, que artificium
orationis reducit ad ordinem naturalem et huiusmodi
elegantiam prius debet dictator apud se diligentissime contemplari,
(8) quia, licet cursus equabilis videatur, tamen, si naturali
ordine perquisito ibi non fuerit elegantia, non est illa superficialis
compositio admittenda. (9) Fortuita potest dici que solam
elegantiam servans non artificialiter sed quasi simpliciter ad libitum
ordinat dictiones; (10) et hoc in libris artium et sacre pagine
observatur et viri sanctissimi hanc commendant, quia, sicut
dicit apostolus, regnum Dei non consistit in sermone sed in
opere et virtute. (11) Preterea quidam sapiens ait: "Est simplex

Torna all'inizio