quam sapientia refertam, facundiaque manantem,
ac protinus niuis amoto uentorum impetu
suauiter cadentis instar aspiciam. Fluat nunc
uelut hactenus, ut ros eloquium tuum, quem
precor siccis faucibus meis atque labiis pre sitis
adustione, pre temporis expectatione crustatis,
satienter infundas. Letifica cor meum. Spiritum
foue meum, et totam, exoro uelis, meam
opple animam, eamque rotunda illa ac perinde
quadratissima, pleno manante de pectore, oratione
reforma. Sed quid ego querelis molior,
precibusue insisto ? Aperiam ego tui pectoris
ianuas, aperiam cordis; claustra ualidiora,
uectesque perfringam ferreos: et si pessulum
addideris, impellam ualuas, patebit
aditus, fontemque reuisam. Imo iam reclusa
sunt hostia; iam patent omnia. Iam te pudico
penitentie rubore suffusum, arripientem cerno
calamum, iam scribentem. Iam melliflua uerba
tua in auribus sonant meis. Iam tibi placuisse
uideo scintillam huius dedignantis seu potius
lamentantis amoris. Iam gaudeo, iam exulto:
|
|