sanctorum patrum inveniatur adversum. Ad hoc beatus Augustinus inter caetera:
Satis , inquit, novarum inventores monentur sectarum, quod ea quae in scripturis
sacris non habentur non praedicent et ea quae sub obscuritate sunt posita in propatulo
esse non aestiment et maxime illi scripturae, cuius auctoritate pia mater utitur
ecclesia, adversa non sapiant . Hieronymus: Nemo catholicus contra ecclesiae auctoritatem,
nemo sobrius contra rationabilem consuetudinem, nemo fidelis contra pietatis
intelligentiam certare audeat, ne scismaticus nec catholicus inveniatur. Innocentius
papa Victriceo episcopo inter caetera ait ita: Propter eos, qui vel ignorantia vel desidia
contemnunt ecclesiasticam disciplinam et multa non praesumenda praesumunt,
non nova praecepta aliqua imperamus, sed ea, quae per desidiam aliquorum neglecta
sunt, ab omnibus observari cupimus, quae tamen apostolorum et patrum traditionibus
sunt constituta. Scriptum nanque est ad Thessalonicenses apostolo ammonente: ?State
et tenete traditiones nostras, quas tradidi vobis sive per verbum sive per epistolas? .
Item Leo inter caetera: Ad hunc enim finem omnem affectum nostrum curamque dirigimus,
ut, quod ad unitatem concordiae et quod ad custodiam pertinet disciplinae,
nulla dissensione violentur, nulla desidia negligantur; unde hortor, admoneo, ut, quae
pie sunt ordinata salubriterque disposita, nulla concertatione turbentur . Unde in
primo libro Codicis scriptum est ita: Iniuriam facit reverentissimae synodi iuditio,
si quis semel iudicata recteque disposita revolvere contendit . Quid ergo erit, quod
domestici I[ldebrandi] monachi in tantam devoluti sint insaniam, ut etiam ipsis sanctis
patribus, scilicet Gregorio, Augustino, Ieronymo simulque aliis, sibi quos adversos intelligunt,
nephandissimo ausu detrahentes, I[ldebrandum] monachum extollendo, calumniam
innectere non metuant? Quorum doctrinam esse contemnendam praedicant, eo quod
illos suae perversitati refutare atque H[enricum] regem suis sacratissimis privilegiis
circumvallare ac defensare conspiciunt. Sed hi sanctissimi viri nobis in omnibus apostolica
euangelicaque praecepta firmiter tenere, pie colere, pura mente venerari suis
decretis documenta dederunt, quod etiam ipsis hereticis aditum ecclesiae propriis non
dubitaverant claudere corporibus. De quibus Nicolaus apostolicus inter caetera sic ait:
Absit , inquit, ut scripta eorum quomodo parvipendenda ducamus, quorum videmus Deo
auctore sanctam ecclesiam aut roseo cruore floridam aut rorifluis sudoribus et salubribus
eloquiis adornatam . Quis ergo non videat hos sufflatores, cum orthodoxae fidei
defensoribus adversa sentiant, anhelare, ut hereticae pravitatis socii fiant? Quicquid
enim orthodoxae fidei contrarium habetur, diabolicum esse non dubitatur. Unde in
libro Collationum unus de sanctis patribus, Serenus nomine, testatus est ita: Nos , inquit,
testes sumus, qui audivimus apertissime demonem unum confitentem sese impietates
sacrilegi dogmatis, quod Arrius et Eunomius evomuerunt, edidisse . Sed quia
ipsam heresim, quam diabolus composuit, sancti patres divina gratia adiuvante, singulariter
beatus Augustinus, de quo scriptum est ita: Tale est , inquit, defensu suo subripere,
quam clavam de manu Herculis tollere , penitus debellaverant, cavendum est,
ne iterum in humana terra repullulet, sicut Eutichiana heresis a quodam monacho
initium sumpsit, uti in epistola Flaviani Constantinopolitani episcopi scriptum habetur:
Ortus est , inquit, hic talis morbus, qui utinam minime emersisset, qui habuit fontem
|
1
5
10
15
20
25
30
35
40
|