Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, III

vol. 5, p. 888


Ad quintum dicendum, quod voluntas quae est finis, et liberum arbitrium, non
sunt diversae potentiae, sicut in 2 lib., dist. 24, quaest. 1, art. 3, dictum est; sed
differunt «bùlesis» et «thélesis», quia ad liberum arbitrium pertinet eligere aliquid
in ordine ad finem, voluntas autem est de fine absolute. Ex his quae dicta
sunt, potest videri quomodo voluntas in Christo distinguatur. Voluntas enim aliqua,
vel attribuitur sibi ratione personae suae, vel ratione membrorum, quorum
personam in se transfert. Si autem ratione personae suae, aut secundum divinam
naturam, aut secundum humanam. Si secundum humanam, aut sensualitatis
aut rationis. Si rationis, aut secundum absolutam, aut secundum collativam.
Ad sextum dicendum, quod voluntas pietatis est voluntas ut natura, inquantum
refugit ea quae sunt nociva sibi, vel aliis, non considerato ordine rerum ad finem.
ARTICULUS 2
Utrum voluntas humana in Christo
divinae voluntati semper conformis fuerit in volito
Ad secundum sic proceditur.
1. VIDETUR quod voluntas humana in Christo semper divinae voluntati conformabatur
in volito. Quanto enim est maior conformitas humanae ad divinam,
tanto est maior rectitudo voluntatis, quae in hoc consistit, sicut patet per
Glossam super illud Psalm. 32: «Rectos decet collaudatio». Sed Christus
habuit rectissimam voluntatem. Ergo conformabatur divinae voluntati etiam
quantum ad volita.
2. Praeterea, voluntas beatorum conformatur Deo quantum ad volita: quia
omnia habent quae volunt. Sed Christus fuit verus comprehensor. Ergo quantum
ad volitum divinae voluntati eius voluntas conformis erat.
3. Praeterea, ex hoc licet nobis aliud velle quam Deus vult, quia nescimus quid
Deus velit in aliquibus. Sed Christus sciebat in omnibus quid Deus vellet. Ergo
quantum ad omnia volita voluntatem humanam divinae conformabat.
SED CONTRA, Christus flevit de destructione Hierusalem. Ergo volebat eam non
destrui. Sed Deus volebat eam destrui. Ergo voluit aliquid quod Deus non voluit.
Praeterea, ipse dixit Luc. 22, 42: «Non mea voluntas, sed tua fiat». Ergo volebat
secundum voluntatem humanam aliquid quod non volebat secundum divinam.

Torna all'inizio