N.B. In Manuscripto sequuntur tria Capita sine inscriptione,
quae cum in Exemplo impresso non
extent hic ordine inseri curavimus.
I.
Etsi literarum vestrarum quas benigne recepimus
fidem vestram ac spem bonam
in fide firmatam tenor expresserit, ipsorum
tamen successuum nostrorum speratus occursus
ac obtenta contra hostes nuper victoria,
quod pugnetis ex fide, quam ardentibus desideriis
ad honorem nostrum et Imperii conservatis
illaesam manifestissime profitentur; fides
vos ad certamina provocat, et quasi expertos
pugiles ad errorem infidelitatis arcendum sub
firmo protectionis munimine ac lorica suae defensionis
opponit. Certa est igitur partis vestrae
victoria, certum in cursu bravium et fallibilis
hostium collisio per conflictum, sunt
enim disparia si diligenter advertitis infidelitatis
et fidei, erroris et certitudinis armamenta.
Haec in recti fide proficiunt et suis adversantibus
proficiunt bellatores. Haec ab erroris labe
ac infidelitatis assumta quo plus
onerant plus confundunt. Recte igitur nec adversariorum...
turba vos terruit, nec terra marique Mars
obvius metus causam aut speciem dubietatis incussit,
sperabatur enim et firmiter de infidelium
hostium multitudine, quos nulla recti
tuebatur auctoritas, palma fertilior terrae marisque
praesidiis pro fide pugnantibus affuturis.
Nec auderet belli fortuna contrarium, quae
vobis in genere ac sacro Imperio, pro cujus exaltatione
contenditis, victoriae praemium stabilivit.
|
|