abbatis ordini praeest: Societatem et consortium electorum suorum concedat
uobis omnipotens dominus et responso a toto conuentu Amen iussus surgere
surgat. Pronuntientur ei dura et aspera , quae in hoc ordine perferunt,
qui pie et regulariter uiuere uolunt, item duriora et asperiora quae, si
indisciplinate se habeat, sibi poterunt euenire. Quibus auditis si adhuc
in proposito suo perstiterit et duriora et asperiora se paratum perferre
promiserit, respondeatur ei ab eo qui capitulum tenet Dominus Iesus
Christus sic perficiat in uobis quod pro eius amore promittitis, ut eius gratiam
et uitam aeternam habere possitis . Et respondentibus omnibus Amen
subiungat Et nos pro eius amore hoc tenore concedimus uobis, quod tam humiliter
et tam constanter requiritis . Hoc audito nouitius uadat et humiliter osculetur
pedes ipsius. Tunc ipso praecipiente ducat eum magister nouitiorum in
aecclesiam ibique coram quolibet altari extra chorum sedens praestoletur
donec capitulum finiatur.
Quo finito ducat eum praedictus magister suus in cellam camerarii
uel in aliam domum, ubi id quod agendum est opportunius fieri possit.
Benedicta sibi prius corona, si laicus sit, cum antiphonis et psalmis
et collectis ad hoc officium ordinatis uel in aecclesia ante introitum
missae ad gradum ubi benedictiones fratres accipiunt, uel in capella
infirmorum aut in capella abbatis secundum quod ipsi abbati placuerit,
ductus itaque nouitius siue laicus siue clericus in praedictum locum
tondeatur et radatur more monachorum. Dehinc uestibus saecularibus
exuatur et rebus monasterii regularibus praeter cucullam capitio assuto
tunicae induatur. Dum haec aguntur, a fratribus quibus iniunctum fuerit
septem penitentiales psalmi indirectum dicantur. Sic paratus ducatur
in conuentum fratrum. In choro, si clericus est, ultimus sit in ordine
clericorum, si laicus, laicorum et ad processionem similiter. In capitulo
et refectorio sicut est ordo conuersionis eius.
<DE TEMPORE PROBATIONIS.> In cella nouitiorum dormiat aut in dormitorio,
si cenobium huiusmodi cellam non habet. In conuentu non legat,
solus non cantet, ad missam non offerat, pacem non sumat, in claustro
separatim sedeat cum magistro suo in loco nouitiis deputato. Nullus
ei loquatur aut signum faciat absque magistri sui licentia. Magister talis
sit, qui exemplo uitae et uerbo doctrinae possit eum de anima sua monere
et ordinem docere. Loquentibus in claustro fratribus si quis amore dei
et zelo iustitiae ad eum uenire eumque uel arguere uel monere uoluerit,
|
|