Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 302


insecutores: sed (ut patet per Philosophum in 2. Rhetoricorum)
in iuvenili aetate maxime sunt homines lascivi
et passionum insecutores: ergo tunc maxime est subveniendum,
ut per monitiones debitas, et per correctiones
convenientes retrahantur a lasciviis. quare cum rationis
sit concupiscentias refraenare et lascivias, quanto aliquis
magis a ratione deficit, tanto magis inclinatur ut sequatur
passiones. In iuvenili ergo aetate sunt pueri instruendi
ad bonos mores: quia tunc magis ab usu rationis deficiunt,
et sunt magis passionum insecutores. Tertia via
sumitur ex pronitate quam habemus ad malum. Nam cum
aliquis est pronus ad aliquid, oportet ipsum multum assuescere
in contrarium, ne inclinetur ad illud: ut plurimum
enim homines secundum mores sunt quasi quaeda
virga inclinata ad malum. unde et Philosophus circa
finem 2. Ethic. hoc modo docet nos dirigere ad bonos
mores, quo dirigitur virga tortuosa. Volens enim virgam
tortuosam rectificare, inclinat eam ad partem contrariam
valde, quae sic inclinata redit ad medium et ad rectitudinem.
Sic nos, quia obliquitatem et pronitatem habemus
ad malum, et ad delectationes illicitas, debemus per
multum tempus ab illicitis delectationibus abstinere, ut
possimus hanc pronitatem vitare. Immo sicut virga rectificanda
ad partem contrariam, ultra medium inclinatur
ut possit ad medium redire: sic et nos in fugiendo
delctabilia, debemus ultra medium nos facere, idest
debemus multas delectationes etiam licitas cavere, ut
faciliter ab illicitis abstinere possimus. Si ergo tantam
pronitatem habemus ad malum, et oportet nos sic per
diuturna tempora assuescere ad contrarium, ut ad bonum;
ut facilius hanc pronitatem vitare possimus, est ab ipsa
infantia inchoandum, ut relinquentes lascivias sequamur
bonos mores, nec est ulterius differendum. Quarta via
sumitur ex vitatione habitus contrarii. Nam quia iuvenes
molles sunt et ductiles, si sinc fraeno sequantur lascivias,

Torna all'inizio