Richardus Venusinus: De Paulino et Polla

Pag 152


Ergo meis volo, non aliis, intendere factis;
Quam nostrum melius dicitur esse meum.
Sed licet in proprio plus sit confidere tutum,
Nos tamen externa sepe iuvamur ope;
Moribus et meritis nemo tam fulget, alius
Qui non interdum sit bonitatis egens;
Alterius fascem nos mutuo ferre iubemur,
Nam, si stare mea vi puto, sepe cado;
Iure tenetur homo quidquid petit hoc dare, velle
Hoc aliis fieri quod cupit ipse sibi;
Qui serit expectat quod seminat ut metat illud,
Qui non mandat humi semina raro metet;
Ut mala que facimus non impunita relinqui,
Sic bona dicuntur premia digna sequi.
Expedit ergo michi mandatum tradere fini,
Ventis promissum mittere nolo meum.

Torna all'inizio