Gotifredus Viterbiensis: Pantheon

Pag 179


Constans cum fratre semper fuit Arrianista.
Exilio Iulium papam transmisit ob ista.
Constans morte perit, papa solutus erit.
Nunc quoque gramatice summus Donatus in arte
Iheronimo cum discipulo docet edere partes:
Nos quoque discipulos condecet esse suos.
6. De Iuliano apostata imperatore 36. ab Augusto.
Anno ab incarnatione Domini 364. Iulianus post Constantium suscepit imperium, ab Augusto 36. Constantius
eum, dum adhuc viveret, creaverat cesarem. Qui prius ab imperatoribus fuerat clericus et lector ordinatus; set postea
a militibus seductus, cingulum militare suscepit. Iulianus a Constantio cesar creatus, cum de Germanis et
Alemannis magnifice triumfasset et elatus de prosperis successibus in quoddam templum intrasset, corona,
que ibi pendebat, cecidit forte super caput ipsius. Quo viso, milites per hoc signum predicant sibi imperium a
diis auguriatum. Hoc itaque augurio et priori prosperitate levatus, Iulianus imperii nomen usurpat ac fidem Christi
omnino contempnit. Constantius interea contra Persas parat exercitum, set fraude Iuliani comperta, Romam ad
civile bellum revertitur; set non pervenit, quoniam in ipsa via diem suum clausit, anno sui imperii 24. Iulianus
igitur augustus creatus, prima fronte quasi facta predecessorum suorum arguens, precepit ab exhiliis episcopos
revocari. Deinde arte potius quam violentia ecclesias debilitare intentat. Nam quasi religionis intuitu, dicebat clericos
a ludis et a militia, postremo ab omni terrena possessione arcendos, tamquam eos, quibus lex euguangelica
dicit: Nisi qui renuntiaverit omnibus que possidet, non potest meus esse discipulus. Templa paganorum precipit aperiri.
Fastigia imperialia, ut sunt coci, eunuchi, tonsores, et cursus publicos equorum et mularum tamquam philosofus imperat
amputari. Lectionibus nocte vigilando atque scribendo, in die vero in senatu scripta sua recitando operam
dabat. Unde et philosofos prorsus anplexus, solus post Iulium [Cesarem] imperator filosofus dicebatur. Scriptis
autem suis imperatores suos predecessores et etiam christianos admodum lacerabat. His diebus erant in ecclesia
Dei episcopi religiosi et clarissimi Miletus Antiocenus, Maris Calcedonensis, Basilius Cesariensis, Gregorius Nazanzenus.
Ex quibus prefatus Maris episcopus Calcedonensis, dum Iulianus Fortune sacrificaret, restitit ei in faciem.
Qui philosofica moderantia usus suaviter arguit episcopum, his verbis: Neque Galileus tuus te potuit a cecitate curare.
Cui sic respondit Maris episcopus: Ego pro cecitate mea gratias ago Deo meo, quia hoc in me propterea factum est, ut te
impium apostatam non viderem.

Item de Iuliano.
Iulianus secundum Pictagoram dicebat, in se spiritum Alexandri Magni requievisse. Ipse quoque ad instar
Alexandri totum orbem sibi subiugare pararat. Qua intentione dum cum exercitu ad expugnandam Persidem pergeret
et in eundo Basilio Cesariensi episcopo sueque ecclesie minaretur post peractum bellum Persarum
in reversione sua mortem inferre, ipse, dum in prelio vertitur, telo de celo misso penetratur. Qui dum telum
ab alto contra se venire videret, non corde penituit, set obstinatus Christo improperavit, dicens: Vicisti Galilee, vicisti.
Solebat enim Christum semper Galileum vel Nazareum vocare. Legitur autem in vita sancti Basilii, quod
Deus sanctum Mercurium, cuius arma tunc in ecclesia Cesariensi pro memoria eius pendebant, in prelium ad occidendum
Iulianum misisset. Nam et ipsa arma in illa die in ecclesia a populo requisita ibi non erant; die vero sequenti
in ecclesia more solito sunt inventa sanguine humano conspersa et tamquam de prelio nuper reversa. Que omnia inferius
versifice posuimus, ut in eis lector magis delectaretur. Verumtamen quia Porfirius et Calixtus
aliique ipsius Iuliani fautores sapientiam, pietatem atque filosophiam eius predicant et commendant et iniquitates
eius silentio pretereunt, nos, qui veritatem sine adulatione vel odio prosequimur, de Iuliani
flagitiis subscripta eius opera nefanda narramus.
Post mortem [enim] Iuliani simulacra magica arte instituta inventa sunt. Cumque mortuus fuisset Iulianus,
et impio pius imperator [Iobianus] successisset, ingredientes principes in templum, viderunt mulierem per capillos
suspensam, extensas manus habentem. Cuius uterum aperuerat Iulianus, ut in epate ipsius mulieris inspiceret, si de
Persis posset victoriam adipisci. Hoc nefas inventum est in loco qui dicitur Carris. In Antiochia vero plurimas
arcas aiunt in palatio fuisse repertas humanis capitibus plenas et in puteis multorum submersa corpora virorum. Unde
et in Antiochia tam christianos quam paganos in teatris et plateis de morte Iuliani sceleratissimi mirabili
tripudio omnis populus asseritur exultasse. Iobianus [imperator] tamen corpus Iuliani in Tarso Cilicie honorifice
sepelivit. Quod corpus, sicut in vita sancti Fabiani legitur, rex Persarum Sapor nomine iusserat
excoriari, et de ipso corio, colore coccineo colorato, cathedram sibi ad improperium Romanorum parari.
Cetera de Iuliano versus insinuabunt.
P. 179 v. 43 post sunt addunt B. C:] Socrates in Tripertita istoria narrat, hec dicens.

Torna all'inizio