quid praeter aliquid elegantiae in eo requiras, nihil certe est. Si
quis huic beatissima dicendi copia comparandus est, et si in elocutione
aliquanto maior, unus omnium meo iudicio Baptista Albertus,
florentini generis, merito conferri potest. Nullus, quod sciam,
nostra tempestate mathematicas artes elegantius tractavit. Eius de
architectura opus id praecipue arguit; extant et alia eius monumenta,
quae siquis accuratius pergat scrutari, tantum in elocutione ei
tribuet quantum Latinorum, qui nostra memoria fuerunt, fortasse
nemini. Eminentissimi, quamquam diverso genere, Bessario,
|
|