Iohannes de Capua notarius fl. 1230-1260: Directorium humanae vitae

Pag 95


mea, nonne discernis tuum bonum a malo? nonne dicernis
niti querere illud ad quod nullus peruenit in hoc seculo, sed
semper deficit suum bonum in ipso et eius tristicia augetur
quando ab eo separatur, et multiplicantur suspiria in suo
corde semper? Anima mea, nunquam recordaris delectationis
post hunc mundum aduenientis, et obliuiscaris eius pre
tua nimia concupiscentia erga hoc seculum; nonne verecundaris
a societate malignorum et impiorum huic seculo adherentium,
quod fugit sicut vmbra et eius bonum deficit in
manu tenentis illud, et non permanet nec adheret ei nisi stultus,
nec diligit illud nisi homo fatuus? Anima mea, diuertere
ab hac fatuitate et humiliare te, et esto contenta victu statuto
tibi, et quia rem habes super maximo bono et grandi mercede
que tibi peruenit ab ipso Deo, et nequaquam decipiaris a
tua cupidine. An nescis quod hic corpus plenum est tormentis
et angustiis et languoribus et accedentibus, compositione
et mixtatura corruptibili et sordida, que omnia
congregant radices quattuor, quarum altera superat alteram,
que fundamentum sunt humane vite, et finis omnis viuentis
est mors, ad modum statue, cuius membra segregata sunt et
per se diuisa, componuntur autem et iunguntur vno clauo,
quo amoto, cadunt membra. Anima mea, nequaquam decipiaris
a consortio sociorum tuorum, ne sit tuum desiderium
magnum ad dilectionem ipsorum; sicuti enim videtur esse
in sua dilectione gaudium et delectatio, sic est in ea contristatio
et tribulatio, et erit finis eorum dilectionis; ergo te separa
ab eis. Tunc efficieris tanquam coclear quod transmittitur
in brodium olle, dum sanum sit; cum vero fractum
fuerit, in igne proicitur vt comburatur. Anima mea, ne ducant
te socij et viri pacifici tui congregare rem pro cuius
congregatione peribis, ac per hoc intendis eis complacere et
voluntatem eorum adimplere, tibi autem ages malum; ne

Torna all'inizio